Archivo Histórico Nacional de Marid,  secc. órdenes. San Juan, leg. 39, doc. 79

Pateat omnibus quod nos Petrus dei gratia rex Aragonum et comes Barchinonensis, attendentes quam fideliter, quam sollicite quamque devote fratres militie Templi ubicumque christiane fidei religio viget propagationi et defensioni eius intendunt, considerantes etiam quam utiles, quam fideles et quam necessarii fuerint predecessoribus nostris in omnibus que ad ampliationem christianitatis visa sunt expedire et quantum nos ipsos in nostris necessitatibus curaverint adiuvare, cum hoc presenti privilegio perpetuo valituro laudamus, concedimus et confirmamus ipsis fratribus presentibus et futuris omnes franchitates, libertates et immunitates et alia omnia que eis et eorum domibus ipsi predecessores nostri dederunt, concesserunt et alicubi assignaverunt et nos ipsi eis dedimus et concessimus sicut ea omnia hactenus melius tenuerunt, liberius habuerunt et plenius possiderunt. Volumus igitur et mandamus firmiter statuentes ut ipsi fratres de rebus suis propriis nullam lezdam, nullum pedaticum, nullum usaticum, nullum portaticum, nullam consuetudinem constitutam vel constituendam vel eorum proprii homines donent vel dare teneantur in aliquo loco terre nostre sicut usque modo minime consueverunt. Mandamus itaque et [378] sub ea quam possumus pena et districtione iniungimus omnibus maioribusdomus, repositariis, merinis, justiciis, zahalmedinis, baiulis et vicariis et omnibus aliis, christianis scilicet, judeis et sarracenis, totius Aragonie presentibus et futuris ne contra hanc cartam in aliquo venire audeant, set eam plenarie observantes nichil de predictis a fratribus militie vel suis hominibus exigere vel eos ad horum aliquid dandum alicubi forciare presummant. Statuimus etiam ut nullus homo vel femina qui sit domus militie Templi vel ad eius iurisdictionem pertinere noscatur nullius rationis occasione libertatem aut franchitatem cum carta vel aliquo alio modo audeat impetrare vel infanzonem aut ingenuum sive immunem se facere, nisi hoc per cartam idoneam aut ingenuitatem aut testibus idoneis sufficienter potent comprobare. Statuimus preterea ut nulla ecclesiastica secularisve persona infima vel sublimis predictos fratres militie aut homines suos vel res eorum possit vel audeat pignorare, nisi inventa fuerit prius fatiga directi in ipsis fratribus vel reppertus deffectus iuris sub sufficienti testimonio per.sonarum. Precipimus etiam et statuimus ut nullum concilium alicuius civitatis, ville vel castri nec aliquod algemma iudeorum vel sarracenorum audeat pignorare, excomunicare aliquos christianos, iudeos vel sarracenos domus militie Templi alicuius ratione demande regalis vel vicinalis, vel eos a sua vicinitate eicere vel eis interdictum aliquod facere aut franchitates in aliquo violare. Constituimus preterea ut in omnibus que predicti fratres militie vel homines eorum possident vel possederint possint contra quamlibet personam per annum et diem secundum forum et consuetudinem Cesarauguste et libere valeant se tueri. Calonias vero, hormicidia et iusticias predicti fratres semper ubique habeant et percipiant de suis propriis hominibus in toto Aragonie sicut hucusque habere eas soliti sunt et accipere. Quicumque autem contra hoc privilegium confirmationis, concessionis et constitutionis nostre venire presumpserit cuiuscumque dignitatis, professionis vel conditionis fuerit iram nostram et indignationem se noverit incursurum et insuper pro suo contemptu nostro a nobis mille aureorum pena sine aliquo remedio feriendum, hoc privilegio nichilominus in sue firmitatis robore permanente. Datum Barbastri XV. kalendas decembris era M.aCC.aXL.a sexta per manum Ferrarii notarii nostri.

Signum Petri dei gratia regis Aragonum et comitis Barchinonensis.

Testes huius rei sunt: comes Sanccius; Eximen Cornelii; Garssias Romei; Poncius Hugonis; A. de Alascuno; Eximen de Lusia; Assallitus de Gudal; Blasco Romei; Martinus de Caneto; G. de Alcalano; Poncius de Erillo; Albarus Guterriz maiordomus; Garssias Guterriz; Didacus Ferrandi; P. Lahyn.Ego Ferrarius notarius domini regis hoc scribi feci mandato ipsius loco, die et era prefixis.

Archivo Histórico Nacional Madrid, cód. 499, páginas, 19-20, doc. 34

 

Sub Christi nomine et eius gratia. Hec est carta donationis et oblationis quam facio ego Petrus Sanz Desporret filius de Eneco Sanç Desporret domino deo et beate Marie domus milicie Templi Salomonis et omnibus fratribus dicte domus presentibus et futuris in manu de vobis fratre Johanne de Corzan preceptor domus milicie Templi Salomonis de Osca. Placuit mihi obtimo corde et voluntate et in presentia bonorum hominum non seductus non vi metuve inductus sed sincero corde dono et offero corpus et animam meam domino deo et beate Marie et fratribus dicte domus milicie Templi Salomonis ut dictum est in vita et in morte, ita quod de cetero non habeam potestatem me dare nec offerre nulle altere ordini aliqua racione vel causa, nisi erat cum voluntate et placimento magistri dicte domus milicie Templi Salomonis; et promitto de cetero sequi voluntates et mandata dicti magistri in omnibus et esse illi obediens, fidelis et legalis et dicte domui et fratribus ibi deo servientibus intus et foris bona fide; et de bonis mihi collatis dono et offero beate Marie dicte domus et fratribus omnibus ibi deo servientibus in perpetuum in manu de vobis dicto fratre Johanne de Corzan pro caritate et beneficio unas meas casas quas habeo in Luna in barrio porte de Lanava, et affrontant in una parte in casis Johannis de la Fiara et in secunda parte in casis Petri de Trasmut, et unam meam vineam in Luna in termino Vallis de Mazola et affrontat in una parte in vjnea Bote Desporret soror mea et in secunda parte in vinea Martini Marce, et unum meum campum in termino de Ballellas et affrontat in una parte in vinea domus milicie et in secunda parte in campo filiorum Petri de Vall et in tercia parte in rivo de Larba et in quarta parte in çequia unde se rigat, et dono vobis similiter meam cortem quam habeo ad Fontes Saladas cum sua era et cum omni sua hereditate mihi pertinenti, et unum roncinnum ensellatum et emfrenatum ab integro et sine ullo retinimento. Dono vobis dictas casas de terra usque ad celum et vineam et campum et cort cum omni sua hereditate et roncin cum introitibus et exitibus eorum, ita ut totum mihi pertinet et pertinere debet et sicut melius ad donationem et caritatem dici et intelligi potest vestro salvamento; quod de cetero vos et successores vestri habeatis hoc totum franchum, liberum et quietum ad propriam vestram hereditatem per dare et vendere et impignorare et per omnes vestras voluntates facere in perpetuum sine mea meorumque contradiccione vel impedimento. Tamen volo et mando quod si migravero ab hoc seculo antea quam abitum dicte domus acceptum habeam omne autem mobile quod ego et filius meus Enneco Sanz ad illum diem habebimus fratres domus milicie predicte per me et in mea voce dividant illud cum dicto filio meo, et dictus filius meus accipiat unam medietatem de toto mobile voce et racione matris sue et fratres domus milicie Templi medietatem de mea medietate. Tamen si vixero convenio dare et deliberare dare et deliberare in caritate beneficio dictam medietatem mee medietatis de toto meo mobile dicte domui et fratribus ibi deo servientibus tunc quando abitum domus milicie Templi Salomonis accepero et magister mandaverit et voluerit. Et amore dei et mercedis rogo magistrum et dictum preceptorem domus milicie Templi de Osca et fratribus ibi deo servientibus quod dictus filius meus sit in eorum comanda cum omnibus suis bonis et nutriant illum amore dei et mei usque ad finem X. annorum et si filius meus interim obierit ab hoc seculo sepelliant illum in eorum fossario et medietatem suam de mobile habeant illam ad eorum proprias voluntates faciendas; et si ad finem termini vivus erit et voluerit stare in dicta domo milicie et remanere cum suo mobile bene; sin autem, vadat ubi voluerit cum omnibus rebus suis. Cartam et donum laudo et proprio signo corroboro. Et nos frater Johannes de Corzan dictus preceptor de Osca consilio et voluntate et auctoritate fratris Stephani cambrero et fratris Enneco Sanz de Sporret et fratris Petri Dalmudevar et fratris Dominici de Sporret et fratris Garcie preceptor Lune recipimus vos Petrum Sanz de Sporret in fratrem et socium nostrum in dicta domo et promittimus vobis de cetero habere panem et aquam sicuti unus ex nobis et ego fratres Johannes de Corzan predictus per me et omnes fratres dicte domus cartam et donum laudo et proprio signo corroboro. Sunt ex hoc testes Sancius de Osca filius Petri Frontini et Sancius de Cesaragusta. Fuit hoc mense madii in era M.aCC.aLV.a Garcias scripsit et hoc signum fecit.

Archivo Histórico Nacional de Madrid, Cód. 468, páginas, 21-22, doc. 29

 

In Christi nomine sit notum cunctis quod nos Raymundus Longo et uxori mee Armesen et Dominica filie mee puro corde et animo volenti cum hac presenti scriptura perpetuo valitura vendimus vobis fratri Petro de Deo preceptor domus milicie Templi Cesarauguste et fratribus vestris, scilicet fratri Guillelmo vice-preceptoris et fratri Petro de Rida clavigero et fratri Petro Carreter et omnibus aliis fratribus tam presentes quam posteri, unas casas quas habemus in collacione Sante Marie Maioris Cesarauguste et habent afrontaciones ex tribus partibus casas et ciminterio domus milicie Templi et de quarta via. Sicut iste affrontaciones includunt vel dividunt per circuitum sic vendimus vobis predictas casas omnes ab integro de celo usque ad abissum cum introitibus et exitibus suis sine inganno et sine mala voce et absque ullo retentu pro C. solidis denariorum jaccensium monete curribilis. Unde sumus bene paccati tam de predictis denariis quam de alifala et stamus inde de manifesto omni tempore. Et vos et successores vestri habeatis et posideatis predictas casas salvas, liberas et quietas pro vestra propria voluntate jure hereditario dandi, vendendi, impignorandi et per facere inde omnes vestras proprias voluntates sicut melius et plenius dici et excogitari potest, vos et successori vestri per secula cuncta. Et ut melius securi sitis nos Raymundus Longo et uxori mee Armesen et Dominica filie mee damus vobis fratri Petro de Deo preceptor et omnibus aliis predictis fratribus fidancias salvitatis per forum terre per salvare jam dictas casas, sicut superius scriptum est, Johan de Ongria et Johanes de Iacca filius Raymundo de Iacca. Testes sunt huius rey frater Pertegaz preceptor de Alfambra et frater Sancius de Avoro et de laycis Sancius de Lascarre et Bonmancip de la Cavalleria et Julianus de Xufof et Petrus Daniessa.

Facta carta ad exitum mensis januarii VI. dies, era M.aCC.aL.aVI.a

Archivo Histórico Nacional de Madrid. Secc. Órdenes militares, San Juan, leg. 39, doc. 102

Notum sit cunctis presentem paginam inspecturis quod dompnus Sancius dei gratia Cesaraugustanus episcopus cum consensu et voluntate sui capituli ex una parte et frater Poncius Menes[calt te]nens locum magistri cum consensu et voluntate fratris Bernardi de Campanna comendatorjs de Mirabeto et fratris Guilleimi de Solecas comendatoris de Alfambra et fratris Petri Murut comendatoris Cesarauguste et aliorum fratrum suorum ex altera parte compromiserunt in magistrum Petruin de Calathaiub et dompnum Petrum de Tolone super multis controversiis que inter eos vertebantur tunc; que controversie vel articuli denotantur inferius. Conquerebatur siquidem dominus episcopus quod non dabant ei quartas de hiis que dimitabantur in hora mortis a parrochianis episcopi qui eligebant sepulturas in ecclesias Templariorum. Et conquerebatur de quadam domo de Siest. Conquerebatur etiam de hereditatibus quas fratres ipsi adquisierunt post concilium. Conquerebatur etiam de primiciis quas nolebant ipsis dare ecclesiis quibus pertinebant. Conquerebatur similiter quod nolebant recipere suos homines in colligendis decimis secundum tenorem privilegii inter eos constituti. Conquerebatur etiam quod non presentebant ei clericum instituendum in ecclesiis suis. Conquerebatur etiam quod recipiebant decimas de ovibus parrochianorum suorum quas comendabant in capana Templariorum et similiter de decimis pastorum suorum. Conquerebatur etiam quod nolebant sibi dare iura episcopalia in Pena Roderici Dieç et in Libros et in Covas de Eva. Conquerebatur similiter quod non dabant ei decimam de Belestar; quod Beiestar dicebat esse terminum de Villa Espessa. Conquerebatur similiter quod quando visitabat ecclesias Templariorum tam per se ipsum quam per vicarios suos in honeste ipsum vel eos recipiebant. Conquerebatur etiam quod nolebant dare sibi iura episcopalia in Laçaida. Conquerebatur similiter quod extrahebant decimam ab ipsis decimis ad opus magistri ultramarini antequam darent quartam suam ipsi episcopo. Conquerebatur etiam quod ecclesiam de Lizina Curva detinebant iniuste et volebat scire quomodo habebant eam. Conquerebatur similiter de ecclesiis de Villar Longo et de Lacannata et de Villatanduf. Conquerebatur siquidem de ecclesiis de Orrios et de Scalambrolosa. Conquerebatur etiam quod nolebant ponere medjetatem decime hereditatum quam excolunt manibus propriis cum decimis parrochianorum, propter quod amittebat ipse quartam partem in ecclesiis illis ab eo concessis. Conquerebantur similiter Templarii de episcopo quod recipiebat decimas molendinorum iniuste. Super his inquam omnibus compromiserunt in predictos magistrum Petrum et Petrum de Tolone ut quicquid ipsi super premissis omnibus dicerent vel diffinirent sentenciando utraque pars ratum haberet et firmum et per omnia tempora inconcussum.

Magister vero Petrus de Calathaiub et Petrus de Tolone habita deliberatione per sentenciam diffinierunt sicut inferius est expressum. In primo siquidem capitulo convenerunt quod viderent fratrum compositione cum episcopo super ecclesiis de Novellas et aliis ecclesiis et tunc dicerent quod esset dicendum. Super domo de Siest convenerunt quod querimoniam episcopi iudicio dirimeretur. In capitulo hereditatum adquisitarum post concilium ienerale Rome tempore Innocentii habitum omnino dissenserunt. In capitulo vero primiciarum ita per sentenciam diffinierunt quod de hereditatibus infra quadraginta annos ab eis adquisitis dent medietatem primiciarum ecclesiis quibus pertinent. De hereditatibus vero quas adquisierunt ante XL.a annos non darent primicias. In capitulo de decimis colligendis convenerunt similiter quod dominus episcopus poneret homines suos in unaquaque ecclesia cum fratre eorum qui similiter debet facere hominium domino episcopo quod fideiter colligat decimas cum homine episcopi, sicut continetur in instrumento inter episcopum et Templarios constricto. In capitulo instituendorum clericorum in ecclesiis sentenciando dixerunt quod fratres Templi nullum clericum in ecclesiis quas habent in Cesarauguste diocesi instituerent antequam dominum episcopum presentarent. In capitulo illorum qui habent oves comendatas cum ovibus Templariorum sentenciando diffinierunt quod ipsi darent decimas ecclesiis in quibus sunt parrochiani. In capitulo vero pastorum dubitarunt et de illo capituio nichil diffinierunt. In capitulo vero de ecclesiis de Penna Roderici Dieç et de Libros et de Covas diffiniendo sentenciarunt quod in illis ecclesiis darent omnia iura sua domino episcopo. In capitulo de Belestar ita sentenciarunt quod probaret dommnus episcopus Belestar esse terminum de Villa Espesa, et ita reciperet decimas de Belestar; et si probarent fratres quod esset in termino de Villel dimitteret episcopus Templariis et darent de eis quarta episcopo. In capitulo visitacionis ecclesiarum statuerunt quod cum dominus episcopus vel eius vicarii visitarunt ecclesias splendide et honorifice eum vel eos recipiant Templarii et habunde procurent et etiam nuntios eius bene recipiant. In capitulo de La Çaida ita dixerunt quod produceretur instrumentum vel compositio habita inter fratres et episcopum super La Çaida, et tunc habita deliberatione diffinirent. In capitulo quod dicebatur quia ipsi fratres extrahebant decima decimarum ad opus magistri ita sententiarunt quod fratres nunquam extraherent vel debuerunt extra- here decimam ad opus magistri antequam darent quartam domino episcopo de omni acervo. In capitulo de Licina Curva dixerunt quod fratres exiberent iusticiam domino episcopo qualiter detineant eam sub eis vel si noluerint sub domino archiepiscopo. In capitulo de ecclesiis de Vilarlongo et de Lacannata et de Villatanduf dixerunt quod exiberent iusticiam domino episcopo coram ipsis si voluerint vel coram domino archiepiscopo. In capitulo de Orrios et de Scalambroiosa in quarum possessione fratres fuerunt inducti per Bertrandum archidiaconum Cesaraugustanum dixerunt quod fratres essent in illa qualicumque possessione sive bona sive mala; postea responderent domino episcopo de proprietate illarum ecclesiarum. In capitulo quod dicebatur quod nolebant ponere medietatum decimarum suarum cum decimis parrochianorum sentenciando diffinierunt quod omnino mittant illam medietatem decimarum suarum cum decimis parrochianorum et ita darent quartam domino episcopo de omnibus. In capitulo quod dicebatur quod episcopus accipiebat decimam molendinorum omnino diffenserunt. Episcopus vero cum consensu capituli sui et dompnus Poncius Menescalt cum consilio fratrum suorum omnia in quibus supradicti dompnus magister Petrus et dompnus Petrus de Tolone concordarunt se in perpetuum servaturos promiserunt. In aliis vero in quibus supradicti duo non bene decesserunt sub arbitris iudicio stare compromiserunt. Testes huius rei sunt frater Bernardus de Campanna et frater Guiilelmi de Soleças supradicti et magister Arnaldus Guillelmi canonicus Sancti Salvatoris et dompnus Ennechus Garsie de Azoara.

            Actum est hoc in palatio domini episcopi Cesaraugustani sub era M.aCC.aLVIIII.a, IIII.° nonas julii, sub anno incarnationis domini M.°CC.°XX.° primo. Ego Sancius qui iussu predictorum hoc scripsi et signum apposui.

 

                                                                                                  

Archivo Histórico Nacional de Madrid, códice, 466, página, 36, documento, 36

 

Pateat cunctis quod ego domina Maria que fuy coniux de Pero Moncon bono animo et voluntate bona stando in mea memoria do tradoque vobis fratri Stephano de Belmont comendatori de Villel et Sancto Redemptore et omnibus fratribus milicie Templi quomodo ibi sunt et in antea sunt venturi ipsam vineam quam habebam in loco qui dicitur Cegularia infra Vilianum Montisacuti et filios Arnaldi Fabri de Cedriellis et domina Oro et via pro anima mei mariti et filii et memetipse parentumque meorum atque omnium fidelium defunctorum ut eam plenarie et pacifice per omnia tempora hereditetis absque obstaculo et retentu sicut melius dici potest vel intelligi sine mala voce usque ad finem mundi. Hinc ego iamdictus Stephanus comendator de Villel et nos fratres Sancti Redemptoris qui sumus modo et in antea venturi concedimus vobis domine Marie predicte ut teneamus et faciamus tenere semper in ecclesia beati Redemptoris unam lampadem, que ardeat cotidie ante altare beate Marie, et cappellanum qui ibi decantet III. dies in ebdobmada missam pro animabus vestrum parentumque vestrorum et omnium defunctorum fidelium; set ex nostris fratribus debet esse cappellanus. Testes dompnus Paschasius Munyoz, J. Destrich, Andreas merinus, Andreas de Comdon, D. Pictor; de fratribus frater Raymundus cappellanus Sancti Redemptoris, frater Bernardus, frater Guillelmus; et R. de Gordan qui hoc scripsit signum, in era M.CC.a L.a IX.a, actum est prima ebdobmada novembris.

Archivo de la Corona de Aragón. Sección, Jaime I, número, 380.

 

Notum sit cunctis quod ego Gillelmus de Sergentanis filius qui fui Bernardi de Sargantanis et Marie uxoris eius condam defuncte bona et libera voluntate recognosco et fateor in veritate corpus meum et omnes infantes meos quos habeo et habere debeo et omnes res meas habitas et habendas esse de milicia Templi suorumque fratrum. Ita scilicet quod unquam ego et mei non possimus alium dominum reclamare nisi fratres milicie Templi et nulla prescriptio tempororum sive habitacio villarum atque civitatum seu opidorum non possit mihi nec meis in aliquo prodesse nec dicte milicie suisque fratribus obesse; et pro possessione corporis mei infantumque meorum seu rerum dono vobis fratribus milicie ego et mei annuatim I. par caponum in festo omnium sanctorum. Ad maiorem etiam firmitatem juro ego dictus Gillelmus de Sargantanis manibus meis propriis per deum et super sancta IIII. evagelia ut hoc atendam et compleam omni tempore ut superius dictum est. Item recognoscho et fateor quod pater meus et mater fuerunt dicte milicie Templi. Quod est factum VII. idus julii anno domini M.CC.XX. nono. Signum Gillelmi de Sargantanis qui hoc laudo et firmo et iuro. Signum Gillelmi de Medala. Signum Ferrarii Bufil de Vila Seyna. Signum Arnaldi de Sargantanis. Signum Andree sacerdotis et publici ville Vici scriptoris. Signum Gillelmi sacerdotis qui hoc scripsit die et anno quo supra.

Archivo Histórico Nacional de Madrid, códice, 471, página, 124, documento, 119

 

Noverint universsi quod nos Jacobus dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispessulani et nos Yoles eadem regina, comitissa et domina eorumdem locorum confitemur nos recepisse et habuisse omnes et singulas joyas quas in domo Templi Montissonis dimiseramus ac comendaveramus. Quare per nos et omnes nostros pro predictis joys omnibus domos Templi et omnes fratres clamamus quitios. Ita quod nunquam de cetero possimus aliquis nostrum vel nostrorum predictas joyas vel earum aliquas iterum demandare nec fratres aut domos aliquas nec bona aliqua Templi racione comande dictarum joyarum inculpare, gravare aut etiam molestare. Datum apud Calataiubium X.° kalendas marcii anno domini a nativitate M.°CC.°XL.° Signum Jacobi dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispessulani.

Huius rey testes sunt F. Infans Aragonum. Petrus Cornellii majordomus Aragonum. P. Ferrer dominus de Albarrazin. G. Romei. A. de Luna.

Signum Guillelmi scribe qui mandato domini regis et domine regine pro domino Berenga Barchinonensi episcopo cancellario suo hanc cartam scripssit loco, die et anno prefixis. Lecta fuit regi.

 

Archivo Histórico Nacional de Madrid. Órdenes Militares. San Juan, leg. 556, doc. 4

 

 Noverint universi quod nos frater G. de Cardona domorum milicie Templi in Catalonia et Aragonia minister humilis cum assensu et voluntate B. deç Bosch comendatoris de Novelies, R. de Bera comendatoris de Boquinnenech, fratris P. de Sant Roman comendatoris Cesarauguste, fratris P. de Mont Palau comendatoris de Villel, fratris G. de Alcala, fratris S. deçmarii, fratris M. de Anessa, fratris P. de ça Olivera camerarii Cesarauguste, fratris J. Spaniolii et fratris Poncii de conventu Cesarauguste, fratris G. de Tort socii nostri, fratris Poncii menescalii nostri, fratris Johannis capellani nostri et aliorum fratrum nobiscum existencium damus et concedimus vobis dompno Bertrando de Naya et dompne Elbire Ximini filie dompni Alamandi de Luna uxori vestre castrum et villam de Meçlofa cum ingressibus et egressibus suis, cum vineis, campis, ortis et possessionibus universis, terminis heremis et populatis, tributis, reditibus et cum omnibus juribus suis que ad dictum castrum et villam pertinent vel pertinere debent aliquo modo vel causa, quod habeatis, possideatis et expiectetis omnibus diebus vite vestre pacifice et quiete. Ita videlicet quod anno quolibet in festo sancte Marie de augusto detis comendatori domus Cesarauguste vel locum eius tenenti LXX. kaficia tritici et XXX. kaficia ordei boni et pulcri intus in Cesaraugusta in domo Templi, non obstante aliqua excusatione, casu fortuito, grandine, nebula, sterelitate temporis vel aliqua alia tempestate vel causa, nisi forte solutio retardetur cum speciali licencia comendatoris Cesarauguste; et procurabitis comendatorem Cesarauguste cum tribus equitaturis bis in anno cum ipse illuc iverit ad visitandum castrum et villam et hereditates de Meçlofa. Castrum et domos reficiatis et in pede teneatis sine scalonibus, villam et hereditates melioretis sicut melius potueritis et meliorationes ibi factas nec id quod hodie ibi est nullo modo deterioretis nec deteriorari faciatis nec permittatis. Illud açud teneatis in pede sicut Templarii facere tenentur hoc anno tantum usque ad mensem febroarii. Mundetis bene cequias dum castrum et villam tenueritis et faciatis omnia que Tempiarii facere debent, tenentur vel tenebantur ratione dicti castri, ville et hereditatum sive ratione vicinitatis sive qualibet alia ratione, ita quod Templarii dictum tributum liberum habeant et ad nichilum teneantur ratione dicti castri, ville et hereditatis. Et quod aperiatis in continenti cequiam unde fluat aqua de Pinsech ad Meçlofa et dabitis aquam ville de Meçlofa quanta transire potent per unum foramen palmare ex utraque parte quadratum in qualibet septimana per unam. diem et unam noctem ad rigandum dictas hereditates; quam aquam Templarii in perpetuum possideant ad suam propriam hereditatem. Sciendum tamen est quod qualibet septimana in die lune in occasu solis Templarii recipiant dictam aquam et in die martis in occasu solis dimitant eam, et si evenerit in aliqua septimana quod isti duo dies non sint de ador de Pinscch quod loco istorum habeant alios duos dies prout eis melius videbitur, ita quod in quocumque casu in qualibet septimana habeant dictam aquam per unam diem et unam noctem ut dictum est. Nec liceat vobis supradictis dompno Bertrando de Naya et dompne Elbire Ximini nec vestris nec alicui nomine vestro per dictam cequiam, dum castrum et villam tenueritis, aliquo tempore aquam passare ad vendendum aliis villis vicinis nec ad aliquid aliud faciendum nisi tantum ad rigandum hereditates de Meçlofa, nisi cum licencia comendatoris Cesarauguste expressa; et non possitis vendere, obligare vel alienare aliquo modo vel deteriorare aliquid de premissis. Et cum vos predictos B. de Naya et dompna Elbira Ximini mori contigerit yel religionem intrare, yel si mortuo vobis dompno B. de Naya dicta uxor vestra alium virum acceperit, vel si dictum tributum in dicto termino non solveritis, vel si dictas conveniencias omnes et singulas non adimpleveritis, vel si contra predicta in aliquo verbo vel facto vel machinatione aliqua veneritis, quod Templarii propria auctoritate et sine aliqua monitione vel denuntiatione dictum castrum et villam cum omnibus meliorationibus ibi factis, quocumque nomine censeantur, in continenti valeant emperare, salvo nichilominus quod magister et fratres Templi vel quilibet eorum mandato possit agere contra vos ambos supradictos vel alterum si forte contingat vos non servare omnia supradicta vel aliquod de predictis vel in aliquo contravenire et vos ipso facto, verbo vel machinatione ab omni jure vestro sine spe restitutionis penitus cadatis. Et nos dicti dompnus Bertrandus de Naya et dompna Elbira Ximini uxor eius dictam donationem castri et ville et hereditatum de vobis dominis Templariis gratanter recipimus sub conditionibus et pactis superius nominatis; et in presenti damus et offerimus deo et beate Marie et ordini Templi dictam aquam pro remedio peccatorum [388] nostrorum et aliorum parentum nostrorum quod habeant eam ad propriam hereditatem in perpetuum pacifice et quiete sicut superius est premissum. Insuper ut omnia et singula bona fide et sine fraude attendamus et compleamus facimus vobis dicto magistro et fratribus Templi homagium manibus et hore, et insuper juramus corporaliter tactis sacrosanctis evangeliis. Preterea renuntiamus fori exceptioni ita quod si omnia predicta et singula non adimpleverimus vel si in aliquo contravenerimus ut dictum est, quod dominus papa vel delegati sui vel episcopi Tirasonensis, Cesaraugustanus, Oscensis nos excomunicent et totam familiam nostram in continenti et per suas dioceses denuntiari faciant excomunicatos cum a Templariis fuerint requisiti, nobis non citatis, non conventis, vocatis nec etiam expectatis nec aliqua excusatione nostra ex quacumque causa justa vel injusta audita, recepta vel etiam ascultata, vel alio modo prout eis videbitur per censuram ecclesiasticam compellant nos. Item concedimus quod tenemus in comanda de vobis in Meçlofa IIII. cupas que tenent XX. metros quas recuperetis quando castrum et villam recuperaveritis vel cupas alias bonas que teneant XX. metros. Et ad maiorem Templi securitatem damus vobis fidejussores quemlibet in solidum dompnum P. Martini de Luna dominum de Alcala, dompnum Guillelmum de Olivito et dompnum Gonisalvum de Libranas milites de Crisenet, qui renuntiant fori exceptioni eo modo et casu quo nos super obligavimus; et dompnum Johannem Petri de la Cabanna et dompnum Michaelem de Sancto Salvatore et dompnum Garsiam Lupi de Peralta habitantes in Alagona similiter quemlibet in solidum set non renuntiant fori exceptioni. Et nos dicti P. Martini de Luna, G. de Olivito, G. de Libranas, J. Petri, M. de Sancto Salvatore et G. Lupi constituimus nos fidejussores sicut superius continetur. Testes huius rey sunt dompnus Guillelmus Dasin miles, dompnus Egidius castellanus habitans in Crisenet, dompnus Sancius joglar et dompnus Michael çapatero cives Cesarauguste. Facta carta VIIII.° die introytu mensis octobris in era Ma.CC.a LXXX.a tertia. Ego Sancius de Valle publicus tabellio Cesarauguste hiis omnibus predictis interfui et hoc scripsi et hoc signum feci.