Archivo del Gran Priorato de Cataluña. Cartulario de Gardeny. Fol. 14, doc. 14.

 

In dei nomine et eius gratia ego Ildefonsus dei gratia rex Aragonensis, comes Barchinonensis et marchio Provincie bono animo et spontanea voluntate una cum consilio et voluntate baronum curie mee tam Aragonensium quam Catalanorum pro remedio anime mee et parentum meorum dono, laudo atque in perpetuum concedo domino deo et beate Marie et venerabili domui militie Templi Salomonis et omnibus fratribus eiusdem militie presentibus atque futuris quod ab hac hora in antea, quandocumque ego faciam pacem de Ispania cum rege Lupo cum successoribus suis, quod faciam dari ab eo vel ab eis iamdicte militie et fratribus eiusdem militie in unoquoque anno mille morabetinos. Et si ab illo rege Lupo vel a successoribus suis supradicta domus militie et fratres eiusdem iamdictos mille morabetinos habere non poterunt, ego laudo illis et dono atque concedo ills mille morabatinos singulis annis de illa palia quam ego et successores mei accipiemus de Yspania, undecumque ego accipiam paliam de Ispania et a quocumque habeam ipsam paliam. Supradictum autem donativum ego Ildefonsus rex facio iamdicte domui militie Templi Salomonis et omnibus fratribus presentibus atque futuris per secula cuncta amen. Hoc autem donum sive donativum ego rex facio in manu Arnalli de Turre Rubea tunc temporis in partibus Provincie et Ispanie rerum Christi pauperum procuratoris et fratris Begonis de Vireriis et in presentia fratris Geraldi de Castelpers et fratris Raimundi de Cubels et fratris Raimundi de Cervaria et fratri Berengarii de Zuiriana et fratris Petri de Balaug. Signum Ildefonsi regis Aragonensis, comitis Barchinonensis et marchionis Provincie Signum Guillelmi Barchinonensis episcopi. Signum Raimundi de Montecatano. Facta carta in Iacha mense novembris, in die sancti Martini, era M.aCC.aVII.a, anno ab incamatione domini M.°C °.LX.° VIIII.° Regnante me Ildefonso dei gratia rege in Aragonia et Barchinona et in Provincia. Episcopo Stefano in Oscha, episcopo Petro in Cesaraugusta, episcopo Martino in Tirassona. Comite Arnallo Mironis Palarensi in Ricla. Blascho Romeu maiordomo in Cesaraugusta. Ximino de Artusella stando alferiz domini regis. Petro de Castellazol in Calataiub. Sancio Necons in Darocha. Galindo Xemeniz in Belxit. Artallo in Alagon. Blascho Maza in Boria. Petro Ortiz in Aranda. Ximiino de Orrea in Epila. Fortunio Aznariz in Tirassona. Petro de Arazuri in Oscha. Peregrino in Castelazol, in Barbastre et in Alchezer. Fortunio de Stada in Montclus. Arpa in Lodarre. Gomball de Benavent in Bel. Petro Lopiz in Lusia. Deusaiuda in Sos. Sunt testes, visores et auditores Petrus de Arazuri, Ximinus de Artusela alferiz domini regis, Ximinus Romeu, Petrus de Alcala, Doz de Alcha]a, Petrus de Sancto Vincentio. Ego Bernardus de Calidis scriba domini regis scripsi hanc cartam et feci hoc signum.

Archivo Histórico Nacional de Madrid. Sección Órdenes Militares – San Juan de Jerusalén. Leg. 138, doc. 4.

 

Notum sit omnibus hominibus quod ego Petrus dei gratia Cesaraugustanus episcopus consilio et voluntate canonicorum Sancti Salvatoris Cesaraugustane sedis bono animo et spontanea voluntate damus et concedimus deo et fratribus milicie Templi in manu Arnaldi de Turre Rubea tunc temporis magistri ut faciant ecclesiam ad opus fratrum in loco qui dicitur Çeida ubi numquam fuit ecclesia, sed postquam a sarracenis fuit dissipatus semper fuit heremus et incultus usque modo quod fratres maximis laboribus et sumptibus excolunt eum. Et damus eis decimas et primicias illius loci cum suis terminis ut habeant et possideant ea in perpetuum; et donent nobis nostrisque successoribus pro recognicione episcopali unum kaficium frumenti et I. kaficium ordei et unam metrecam vini postquam fiunt ibi vinee per unumquemque annum in festivitate onmium sanctorum. Et si venerint ibi populatores christiani concedimus ut habeant fratres decimas et primicias eorum et de ipsis decimis parrochianorum habeat semper Cesaraugustanus episcopus suam quartam et postea fratres non donent supradictum censum. Sin autem teneatur sicut scriptum est. Huius rei sunt testes Bernardus archidiaconus, Petrus sacrista, Adam precentor, Guillelmus de Narbona, Petrus Ximini de Maria, Petrus minor sacrista, Garsias archidiaconus. De laicis Blascho Romeu, Petrus Ortiz, Blascho Maza. Berengarius dei gratia Terragonensis archiepiscopus. Petrus dei gratla Cesaraugustanus episcopus.

Factum est hoc in Cesaraugusta mense julii sub era M.aCC.aXV a Johannes notarius jussione domini episcopi hanc cartam scripsit et hoc signuin fecit. Guillelmus de Albesa diachonus qui hoc translatavit et hoc signum fecit.

 

Archivo del Gran Priorato de Cataluña, Cartulario de Gardeny, fols. 97-98, doc. 237.

 

Sit notum cunctis tam presentibus quam futuris quoniam ego Berengarius de Avinione magister milicie Templi Salomoths in partibus Ispanie cum consilio fratrum nostrorum venimus ad finem et ad concordiam cum abbati de Poblet et eius conventu de ipso territorio Davibodi et de ipso termino et de ipsas domos de Tarrega quas fuerunt de Petro de Taladel. In tali modo quomodo ego Berengari; Avinione cum nostris fratribus difinimus et reliquimus ad ipsos fratres de Poblet totum quantum nos habemus vel habere debemus m chastrum Davibodi et in suis terminis et ipsu censsum de ipsas casas de Tarrega difinimus et derelinquimus nunc et in perpetuum. Et ego Stephanus abbas de Poblet et nostris fratribus facimus emendam de ipsu honorem suprascriptum vobis fratribus XV. migeras de blad, VII. de forment VIII. dordi, et istum blad accipiatis in ipsum decimum et in primicias de Barbenz quem nos debemus accipere a vobis et si aliquid superaverit nobis reddite et si forte minus evenerit convenimus vobis ipsas XV. migeras integrare. Et ipsu blad suprascriptum accipiatis in ipsas decimas et primicias qui debent exire nobis de vestra laboracione. Et hoc factum in presentia B. de Avinione magistri in partibus Yspanie fratris B. de Albespi preceptoris de Garden et fratris R. de Cubels preceptoris de Tortosa et fratris P. Dalmacii et fratris G. de Chaerzi et fratris B. de Cornela hac fratris P. Adalbert et aliorum plurium fratrum et domini abbatis Stephani de Poblet et fratris P. prior et fratris R. de Sala et fratris B. de Borg et fratris A. Dartesa. Signum B. de Avinione magistri. Signum B. de Albespi. Signum R. de Cubels. Signum B. de Cornela. Signum P. prior. Signum R. de Sala. Signum B. de Borg. Signum A. Dartesa. Actum est hoc XIIII. kalendas octobriis anno M.°C.°LXXX.°II.° Signum R. Seger. Signum Guillelmi de Gardia. Signum Bernardi de Gardia. Nos sumus testes, visitores, et auditores. Rimundus subdiachonus qui hoc scripsit et hoc sigum fecit die et anno quo supra.

Archivo Histórico Nacional de Madrid, cód. 467, página, 129, doc. 146.

 

In Christi nomine notum sit cunctis quod ego Ildeffonsus dei gratia rex Aragonensis, comes Barchinonensis et marchio Provincie recipio domum milicie Templi de Boquinyeneg et fratrem Simonem comendatorem et omnes fratres eiusdem domus sub mea proteccione et defenssione et omnes res eorum mobiles et inmobiles ubicumque sint in ullo loco terre mee vel in terra amicorum meorum. Ideoque volo et firmiter mando quod omnia vestra salva sint et secura et nemo audeat vos gravare nec pignorare pro ullo debito aliarum domorum vestrarum nisi pro vestro tantum modo debito faceret. Si quis autem contra hec precepta pervenerit vel ausu temerario corrumpere voluerit, mille morabetinos pectabit et insuper iram meam amittet.

Facta carta apud Pratellam mensse septembris era M.aCC.aXX.aII.a

 

                                                                     

                                          

Archivo Histórico Nacional de Madrid. Sección Órdenes Militares. R.8

 

Ne res gesta paulatim sub repente oblivione a memoria excidat debet literarum apicibus comendari. Igitur in nomine domini ego Ildefonsus dei gratia rex Aragonensis, comes Barchinonensis et marchio Provincie ob remedium anime mee predecessorumque meorum per me et per omnes meos dono, laudo atque concedo perpetuo deo et domui milicie Templi et universo conventui eiusdem loci presenti atque futuro castrum de Pulpiz et villam, quam superne virtutis subsidio ab inimicis crucis Christi adquisiverunt, absque retentu aliquo cum omnibus introitibus et exitibus suis, cum aquis, pascuis, cum silvis et nemoribus, cum omnibus honoribus et possessionibus suis cultis et incultis, et eciam cum cetero iure et omnibus pertinenciis suis, heremis scilicet et populatis, que pertinent vel pertinere debent prememorato castro et ville; hoc modo videlicet ut predictum castrum et villam et cetera omnia pertinentia eisdem libere, quiete et sine aliqua mei et meorum contradictione et contrarietate habeant, teneant atque possideant et ex eis plenam liberamque potestatem habeant faciendi omnem propriam voluntatem suam omni tempore ut ex suo proprio. Hoc autem donativum libenti animo et spontanea voluntate prout superius dictum est et declaratum dono, laudo atque concedo prememorate domui et universo conventui et per presentem conscriptionem corroboro atque confirmo, nulla aliquo tempore obstante causa firmiter duraturam. Datum apud Aquis in Provincia mense januarii anno ab incanato domino millesimo C.°LXXX.°VIIII.° sub era M.aCC.aXX.aVIIII.a

Signum Ildefonsi regis Aragonensis, comitis Barchinone marchionis Provincie, qui supradicta laudo et confirmo. Donacio ista facta est Poncio de Rigaldo adstante magistro in partibus Provincie et Ispanie. Frater Guillelmus de Sancto Paulo per manum ipsius commendator in partibus Provincie. Bernardus Catalani comendator in Sancto Egidio. Petrus de Sancto Gregorio in Montepesulano. Arnaldus de Claromonte tenens vicem predicti magistri in partibus Ispanie. Testes huius donacionis: Ennego Daveo; Bernardus de Benavent; Amaldus de Alascun; Lupus de Darocha; Raimundus de Tarazona; Asalitus de Gudal; P. maior domus. Signum Barralli domini Marsilie; Signum Bertrandi de Baüc. Signum Ugonis de Baüc. Signum Guillelmi Raimundi Gantelin. Signum Berengarli de Sancta Eugenia.

Signum Johannis de Bätx domini regis scriptoris qui mandato eiusdem hanc cartam scripsit mense et anno quo supra cum suprascriptis in prima pagina.

Archivo Histórico Nacional de Madrid, cód. 470, páginas, 60-67, doc. 78

 

In Christi nomine et eius divina clemencia patris et filii et spiritus sancti, quatinus ego Garcia de Arrada timeo penas inferni et cupio delicias paradisi propter animam meam et per remissionem parentum meorum dono deo et ad domum militie Tenpli ex puro corde et obtima voluntate omnia mea hereditate quam habeo in Pratella, erma vel populata, casas et terras et vineas et ortos quanta que es nec habere debeo. Sic dono ego Garcia de Arrada ista jamdicta hereditate cum exiis et regressiis, cum aquis et pascuis, ad domum militie Tenpli Salomonis et a fratribus qui ibi sunt et postea venerint ut habeant et teneant atque possideant soluta et quieta, per dare et per vendere et per facere propriam voluntatem illi atque successoribus suis sine ingenio et absque contradiccio malo, sine clamo et sine ullo demando. Et accepit istum datum frater Garcia Centronico qui tunc erat preceptor Boquinyennic et alios fratres qui erant sub eo in bajulia sua, nomine frater Bernard de Terroç et frater Blasco et frater Petrus elemogin[arius? et frater Arnaldus; in eodem tempore magister Poncius Rigaldus in Provincia, in partibus Yspanie. Et super hoc Garcia Arrada dedit fidanca de salvetat ad usum terre scilicet Eximen de Arrada frater suus. Et quis voluerit disrrumpere hanc cartam disrrumptus sit, in inferno inferiori cum Judas traditori habeat porcionem. Amen. Sunt testes, visores et auditores Paschal de Florenca et frater suus Johannes nomine. Facta carta in secunda emdopmada decenbris era M.aCC.aXXX.a Dominicus scriba Petrole scripsit.

Archivo de la Corona de Aragón, pergamino, Pedro II, número, 52

Hoc est translatum cuiusdam instrumenti per alphabetum divisi quod subi istis continetur verbis. Notum sit cunctis quod ego Pereta de Argilager et filius meus Arnaldus et uxor sua Boneta insimul pro salute animarum nostrarum mittimus et ponimus in deffensione et proteccione sancte milicie Templi et fratrum eius totum ipsum nostrum mansum de Argilager et totum nostrum alodium quod ibi habemus et corpora nostra et omnes habitatores istius mansi cum omnibus rebus nostris. Et est ipse mansus et alodium in parrochia sancti Petri de Roda ad ipsas esplugas. Tali pacto ut fratres milicie deffendant et manuteant istum mansum et alodium et corpora nostra et habitatores istius mansi cum omnibus nostris rebus dum sint infra cruces sicuti res suas proprias, et accipiant in isto manso annuatim ipsi fratres unum par caponum in festo omnium sanctorum et nichil aliud ibi demandare possint sine nostra voluntate. Quod est factum kalendas augusti anno domini M.C. XC.VIII. Signum Pereta de Argulager. Signum Arnaldi fili eius. Signum Bonete uxoris eius, qui hoc facimus et firmamus. Signum Guillelmi de Cerdaniola procuratoris milicie. Signum Raimundi Mironis bajuli. Signum Andree sacerdotis et publici ville Vici scriptoris. Raimundus levita qui hoc scripsit die et anno quo supra.

Ego Petrus de Pausa sacerdos Vicensis canonicus et decanus ac judex ordinarius qui predicta vidi in origonali non viciato legitime contineri firmo et meum signum pono. Signum Petri de Ayreis Vicensis canonici et publici ville Vici notarii. Signum Petri de Alibergo scriptoris jurati qui hoc translatum fecit fideliter translatum et scribi ac clausit mandato Petri de Ayreis publici Vicensis notarii cum dictione emendata in VI.a linea ubi dicitur sint, V.° nonas octobris anno domini M.°CC.°LX.° quinto.

Archivo Histórico Nacional de Madrid, cód. 691, fols. 196-198, doc. 442

 

In dei nomine et eius divina clementia patris et filii et spiritus sancti. Hec est carta de ipsa confratria de Novellas. In primis Bernardus sciba XII. dnrs. per unum quemque annum in festum sancti Michaelis, et ad obitum suum terciam partem de totum suum avere extra hereditate sua. Martin Pedriç VI. dnrs. et a sua fine meliorem unam bestiam quam habuerit. Arnal et uxor eius Matrona IIII. dnrs. et a sua fi II. sol. qualisque primus obierit. Michael et uxor eius III. dnrs. et a sua fi II. sol. Raimundus Gaschon et uxor eius III. dnrs. et a sua fi II. sol. Domingo de Madona et Johannes et eorum mater III. quartarlos tri et a su fi. VI sol. vel val'. Petrus Bernardus et uxor eius VI. dnrs. et et a sua fi V. sol. Arnal Ponç et uxor eius VI. dnrs. et a sua fi V. sol. Enecho cognato de Orti Oriç VI. dnrs. et a sua fi III. sol. Johannes de Joan Taregeç et uxor eius VI. dnrs. et a sua fi V. sol. Sançio de Oblites et uxor eius III. dnrs. et a sua fi III. sol. Don Apparitio et uxor eius habent donato pro illa caritate I. peca de terra et melior bestia quam habeat a sua fine. Eneco Sanç et uxor eius et filius eius et sua germana VI. dnrs. et a sua fi V. sol. qualisque primus obierit. Rainallus et uxor eius arroa de trico et a sua fi V. sol. Sancio de Trist et uxor ejus VI. dnrs. et a sua fi I. morabetin. Dominico del Espic XII. dnrs. et a sua fi III. morabetins. Petrus Albaro VI. dnrs. et a sua fi I. morabetin. Dominico Moçarau VI. dnrs. et a sua fi I. morabetin. Martin et uxor eius dona Goto VI. dnrs. et a sua fi I. motabetin. Petrus Carpenter et uxor eius et frater eius Guillelmus VIII. dnrs. et a sua fine I. morabetin qualisque primus obierit. Vales et uxor eius VI. dnrs. et a sua fi I. morabetin. Dominica de Feba IIII. dnrs. et a sua fi I. morabetin. Johannes lo pastor et uxor eius VI. dnrs. et a sua fi I. morabetjn, Johannes IIII. dnrs. et a sua fi III. sol. Garcia Enecons et uxor eius VI. dnrs. et a sua fi I. morabetin. Martin Pastor et uxor eius VI. dnrs. et a sua fi I. morabetin. Johannes Ebral et uxor eius VI. dnrs. et a sua fi I. morabetin. Sançio Navarro et uxor eius IIIIII. dnrs. et a sua fi I. morabetin. Petro et uxor eius dnrs. et a sua fine I. morabetjn. Johannes de Oblitas et uxor eius VIII. dnrs. et a sua fi I. morabetin. Petrus Martini et uxor eius VI. dnrs. et a sua fi medio morabetin. Petro del Espic et filio suo Stephano I. arroa de trico et ad sua fi I. morabetin. Cecilia VI. dnrs. et a sua fine III. sol. Guillelmus Palarancho et uxor eius XII. dnrs. et a sua fine V. sol. Galino et uxor eius VI. dnrs. et a sua fi I. morabetin. Melendo et uxor eius III. dnrs. et a sua fi I. morabetin. Johannes Palarancho et uxor eius III. dnrs. et a sua fi I. morabetin. Steven Mozarau et et uxor eius VI. dnrs. et a sua fine I. morabetin. Bona Fila, Guillelmus Alvernaç et uxor eius et filius de Bona Fila XII. dnrs. unusquisque IIII. dnrs. et unusquisque I. morabetin a sua fine. Martin nepoto de Steven VI. dnrs. et a sua fi I. morabetin. Dona Maior et filia eius IIII. dnrs. et a sua fine I. morabetin. Dona Endreça VI. dnrs. et ad obitum suum omnia que habebit. Johannes Egebal et uxor eius IIIIl. dnrs. et ad finem eorum omnia que habebunt. Petro Navarro VI. dnrs. et a sua fine I. morabetin. Sançio fil de Garçianecons IIII. dnrs. et a sua fine IIII. sol. Dominica uxor Guillelmus de Condom IIII. dnrs. et a sua fi III. sol. Vital et uxor eius VI. dnrs. et ad sua fi I. morabetin. Dona Gote VI. dnrs. et a sua fine quantum habet. Urti Oriç VI. dnrs. et a sua fine I. morabetin. Aimerig servus noster de Capanes unoque anno VI. d. et ad finem eius si non duxerit uxorem aut si non habuerit filium vel filiam quod habuerit totum sit de Templo, et si duxerit uxorem et cetera I. morabetin.