|
Archivo de la Corona deAragón, registro I, folio 5
In nomine summi et incomrabilis boni quod Deus est. Ego Adefonsus aragonensium et pampilonensium suprarbiensium sive ripacurcesium rex, cogitans mecum et mente pertranctans quod omnes homine natura mortales genuit proposui in animo meo dum vita et incolumitate potior ordinare de regno a Deo mihi concesso et de possesionibus ac redditibus meis quomodo sit post me. Igitur divinum timens judicium pro salute anime mee necnon patris et matris mee et omnium parentum meorum facio hoc testamentum Deo et Domino nostro Ihesu Christo et omnibus sanctis ejus et bono animo et espontanea voluntate offero Deo et beate Marie pampilonensium, Sanctoque Salvatori Legierensi castrum Stelle cum tota villa et cum omnibus que ad jus regale pertinent sit medietas sit Sancti Salvatoris. Similiter dono Sancte Marie nagariensi et sancto Emiliano Castellum nagarense cum omnibus rebus sive honoribus qui pertinent ad illum castrum: Castrum quoque de Tubia cum toto suo honore: et istorum omnium media pars sit sancte Marie et media pars Santi Emiliani. Offero quoque Sancto Salvatori de Onia castrum Belforad cum toto suo honore. Dono itidem Sancti Salvatori de Obieto Sanctum Sthanum de Gormaz et Almazanum cum omnibus suis pertinentiis. Dono etiam Sancto Jacobo de Gallicia Calagurrani et Cerberam et Tubillon cum omnibus suis pertinentiis. Sancto etiam Dominico de Silos do castrum Sangosse cum villa et cum duobus burgis novo et veteri et mercatum ejusdem. Do etiam Beato Baptiste Johano de Pinia et Beato Petro de Ciresa omnes illas dotes que fuerumt matris mee, scilicet Bel et Bailo et Astorit et Ardenes et Sios et omnes illas quas poterint inquirere quod fuerunt dotaria matris mee et horum media pars sit Sancti Johannis de Pinna et media pars sit Sancti Petri de Ciresa cum omnibus pertinentiis suis. Itaque post obitum meum heredem et successorem relinquo mihi Sepulcrum Domine quod est Iherosolimis et eos qui observant et custodiunt illud et ibidem serviunt Deo et ospitale pauperum quod Jherosolimis est et templum Domini cum militabus qui ad defendendum Christianitatis nomen ibi vigilant. His tribus totum regnum meum concedo dominicatum quoque quem habeo in tota terra regni mei prinpatum quoque et jus quod habeo in omnibus hominibus terre mee tam in clericis quam in laicis episcopis abbatibus canonicis monachis optimatibus militibus burguensibus rusticis er mercatoribus viris et mulieribus pusillis et magnis divitibus ac pauperibus judeis etiam ac sarrecenis cum tali lege et consuetudine quale pater meus et frater meus et ego actenus habuimus et habere debemus. Addo etiam militie Templi equum meum cum omnibus armis meis et si Deus dederit michi Tortosan tota sit ospitalis iherosolimitani. Preterea quia non est mirum si fallimur quia homines summus si qua ego aut pater meus sive frater ecclesiis terre nostre sedibus aut monasteriiis de rebus honoribus vel possessionibus injuste abstulimus rogamus et jubemus ut Prelati et Domini Sancti Sepulchri et ospitalis et templi juste restituant. Eodem modo si cui homini meo viro vel mulieri clerico vel laico aut ego aut aliquis antecessorum meorum hereditatem suam injuste abstulimus ipsi misericorditer et juste restituant. Similiter de proprietabus que nobis vel antecessoribus nostris hereditario jure debentur preter ea que sanctis locis tradita sunt ab integro relinquo eas sepulchro Domini et ospitali pauperum et milicie Templi tali tenore ut post mortem meam illi qui per me tenent eas teneant in tota vita sua sicut per me et post mortem illorum sint ab integro Sepulcri et ospitalis et templi et cui dare voluerint eas. Hoc modo totum regnum meum ut supra scriptum est et totam terran meam quantus ego habeo et quantum michi remansit ab antecessoribus meis et quantum ego adquisivi vel in futurum auxiliante Deo adquiram et quidquid ego ad presens do et in antea juste dare potero totum tribuo et concedo sepulchro Chriti et ospitali pauperum et Templi Domini us ipsi habeant et possideant per tres justas et aquales partes. Hec omnia suprascrpta dono et concedo Domino Deo et Sanctis superius scriptis ita propria et firma ut hidie sunt mea et habeant potestatem dondi et anferendi. Et si aliquis eorum qui modo habent istos honores vel habebut in futurum voluerint recognoscere istis Santis sunt michi, mei homines et mei fideles appellent de tradicione et de bandia sicut fecerent si ego essem vivus et presens et adjuventlos per fidem sine fraude. Et si in vita mea placuerit, mihi quod de istes honoribus seperius dictis voluerinm relinquere vel Sancte Matie vel Sancto Johanni de Pigna vel liis sancti illi qui tenuerint eas accipiant a me quod valeat. Hec autem omnia facio pro anima patris mei et matris mee et remisione ominium peccatorum meorum et merear habere locum in vita eterna. Facta carta in Era MCLXVIII in mense Octobris in obssesione Baione. Sancius Petre Rubee scriptor regis scripstit cartam.
|
Archivo Histórico Nacional de Madrid, sección documentos de San Juan de la Peña, ligarza 8, número 13.
In nomine Summi et incomparabilis Deus. Ego Adefonsus, aragonensium, pamplonensium, suprarbiensium sive ripacurcensium Rex. Cogitans mecum et mente pertractans, quod omnes homines, natura mortales genuit: proposui, in animo meo dum vita et incolumitate potior, ordinare de regno, a Deo mihi concessum, et de possessionibus, ac redditibus meis, quomodo sit post me. Igitur dinum timens juditium, pro salute anime mea, necnon patris el matris mea, et omnium parentum meorum, facio hoc testamentum, Deo et Domino nostro Ihesu Christo et omnibus senectis ejus. Et primo, bono animo, et spontanea voluntate, offero Deo et beata Marie Pampilonensum, sanctoque Salvatori Ligierensi; Castrum Estela cum tota villa et cum omnibus, quo ad jus Regale pertinent, ut medietas sit Sancta Marie et meditas sit Sancti Salvatoris. Similitar dono Sancta Marie Najeriensi, et Sancto Emiliano, castellum Najerensus cum ómnibus rebus sive honoribus, qui pertinent ad illud castrum; castrum quoque de Tubia, cum tota sua honore; et istorum omnium, media pars sit Santae Marie et medietas sit Sancti Emilliani. Ofero quoque Sancto Salvatori de Omnia, castrum Belforat, cum tota sua honore. Dono itidem, Sancti Salvatori de Ouedo, Sanctum Stephanum de Gormaz, et Almazona, cum ómnibus suis pertinentiis. Dono etiam, sancto Jacobo de Galicia, Calagurram et Cerveram, et turtullon, cum ómnibus suis pertinentiis. Sancto etiam Dominico de Silos, do castrum Sangossae, cum villa, et cum duobus Burgis, novo et veteri, et mercatum eiusdem. Do etiam Beato Baptista Joanni de Pinna, villam de Biel cum tota sua honore, et Bailo, cum tota sua honore. Et do ad sanctum Petrum de Sirassa, de illo ponte, in sursum, sicut acrptum est in alias cartas; et Ardenes, cum toto suo honore, et Suersa cum tota sua valle de Araves, cum heremo et populato, usque ad portum. Itaque, post obitum meum, aeredem et successorum, relinquo mei, sepulchrum Domini, quod est in Ierosolimis, et eos qui observant et custodium illud, et templum Domini cum militibus, qui ad defendeum christianitatis nomen, ibi vigilant. His tribus totum Regnum meum concedo: dominatum quoque; quod habeo, in tota terra regni mei; principatum quoque; et ius quod habeo, in omnibus terrae mea, tam in clericis, quam in laicis, episcopis, abatibus, cononicis, monacis, optimatibus, militibus, burgensibus, rusticis, et mercatoribus, viris, ac milieribus, pusillis et magnis, divitibus, ac pauperibus, jedeos etiam, ac sarracenis, cum tali lege et ego consetuidini, qualem pater meus et ego actenus habuimus et habere debemus. Addo etiam, militia Templi, equum meum, cum omnibus armis meis; et si deus, dederit mihi, Torrossam, tota sit hospitalis Ieresalem. Praeterea, quia non est mirum, si fallimur, quia homines sumus, si qua ego, aut pater meus, Ecclesiis terrae mea sedibus, aut monsteriis, de rebus honoribus, aut posesionibus, injuste abstulimus, rogamus et jubemus, ut Prelati et domini sancti Sepulchri, et Ospitalis, et Templi; juste restituam. Eodem modo si cui hominum, viro vel muliere, Clerico vel Laico, aut ego, aut aliquis anteccessorum meorum, hereditatem suam injuste absyulimus, ipsi, misericorditer, juste restituat. Similiter de proprietatibus, qua nobis, vel antecessoribum nostris, hereditario jude debentur praetereas, qua locis sacris tradditae sunt ab integro relinquo eas Sepulchro Domini et hospitali pauperum, et militia Templi, tali tenore ut post mortem meam, illi, qui per me, tenent eas, teneant in tota vita sua, sicut per me et post morten illorum, sint ab integro Sepulchri, et Ospitalis, et Templi, et cui voluerint dare eas. Hoc modo, totum meum Regnum, ut supra scrptum est, totam etiam terram meam, quantum ego habeo et quantum mihi remansit, ab antecessoribus meis, et quantum ego adquisivi, vel in futurum auxiliante Deo, adquiran, et quidquid ego, ad presens do, et in antea juste adre potero, totum tribuo et ospitali pauperum et Templi Domini, ut ipsi habeant et possideant, per tres tertias et aquales partes: hac omnia supradicta dono et concedo Domino Deo, et Sanctis superius scrptis, ita propria et firma, ut hodie sunt mea, et habeant potestatem dandi et auferendi. Etsi aliquis eorum, qui modo habet isto honores, vel habebit in futuro, voluerir se erige in superbiam et noluerit recognoscere istis Sanctis, sicut et mihi, mei homines et mei fideles appellent de traditione et de baucia, sicut faceret, si ego essem vivus et praesens, et adjuvent eos per fidem sive fraude. Et si in vota mea placuerir mihi, quod de istis honoribus superius dictis, voluerim relinquere, vel sanctae Marie, vel sancto Joanni de Pinnia, vel aliis sanctis, illi qui tenuerunt eas, accipiant a me quod valent. Hac autem ominia facto pro anima patris mei et matris mea, et y remissione omnium peccatorum meorum; et ut merear habere locum in vita aeterna. Facta carta in Era MCLXXII in mense Setembris, die Martis, ante Navitatem Cancte Marie, apud castrum et populationem, quod vocitatur Sarigena. Signum Adefonsi Regis. Sancius Pettre Rubee scriptor regis scripsit cartam. |
|---|---|
|
|
|
|
Archivo de la Corona de Aragón, Bulas Pontificias. Legajo I, número: 17.
Adrianus episcopus servus servorum Dei. Dilecto filio nobili vero Raimundo Barchinonensi comiti salitem et apostolicam benedictionem. Etsi ex injucto nobis a Deo apostolatus universis Dei fidelibus existamus in sua justicia debitores illis specialiter oporter nos sua jura servare et eorum postulationes admittire qui potentia et nobilitate precclari sacrosancta romane ecclesie fideles existut et ejus servitio et devotione ferventes. Ea propter dilecte in Domino fili Raimunde ilustris Comes illius devotionis simeritatem et integritatem difei quam erga beatum Petrum et nos ipsos habere dimiceris atendentes juxta tua preticionis instantiam totam terrae quam Adefonsus quondam aragonensium rex sine herede decedens Sepulchro Domini, Hospital et Templo pro anime sue salute reliquit et fratres Sepulchri cum consensu patriarche hospitalari et templarii eandem terram tibi postea concessisse noscunter sicut ab eis nobilitati tue concessa est et scriptis propriis roborata tam tibi quam heredibus tuis, autoritate apostolica confirmamus et presentis scrpti patrocinio communicamus. Nulli ego hominun liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei aliquatenus contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit secundo tertiove conmonitus nisi reatum sum congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat de perpetrate iniquitate atque in extremo examine divine ultioni subjaceat. Cunctis vero cam servantibus sit pax Domini nostri Ihesucristi quatenus et ic frutum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant. Data Sutrii XXIV in mense Julius, Era MCXCVI. |
Archivo de la Corona de Aragón. Real Cancillería, Pergaminos de Ramón Berenguer IV, núm. 85.
Omnibus est manifestum quod ego, Ranimirus, Dei gracia rex Aragonensis, dedi filiam meam Raimundo, comiti Barchinonensi, simul cum omni regni mei honore. Nunc ergo, spontanea voluntate ac firmo cordis affectu, volo, precor, et mando cunctos homnies meos, milites scilicet, clericos ac pedites, quatenus castra et municiones sive alios omnes honores ita per eundem Raimundum comitem deincebs teneant et habeant sicut per regem debent tenere et habere, et ei tanquam regi in omnibus sub continua fidelitatem obediant. Et ut in hoc nullum ocasionis vel pessime machinacionis ingenium ab aliquo possit intelligi, totum ei dimito, dono, atque concedo quiquid retinueram in ipsa alia carta donacionis regni quam ei antea feceram, cum filiam meam ei dedissem. Supradicta quoque omnia ego, Ranimirus, Aragonensis rex, dono, et firmiter laudo prephato Raimundo, comiti Barchinonensi, ut hec que illi presencialiter dono et omnia alia que habebat semper habeat ad servicium meum et fidelitatem omni tempore. Quod est actum insuper Saragoza idus novembris, in presencia multorum nobilis hominum regni Aragonensis in ibi asistencium, anno dominice Incarnacionis Cmo XXXmo VIImo post mille, era mille CLXXV. Supra dicta omnia illi dono et firmiter laudo sicut melius nunquam habuit frater meus Andefonsus, et habeat ea omnia ad fidelitatem meam omni tempore. Signum regis, Α + Ω , Ramiri. Signum Poncii, escritoris comitis, qui hoc scripsit domini regis precepto.
|
|---|---|
|
|
|
Este documento fue publicado, sin traducir, por José María Lacarra en su libro «Documentos para el estudio de la reconquista y repoblación del Valle del Ebro», no. 398 (v. 614-615) [EEMCA II (1946), III (1947-8), v (1952)].
In Dei nomine. Ego Lazaro, filio de Fortum Acenarez de Tarazona, dono et concedo ad illos frates Milicie Templei in primis corpus deum et meas armas et meo caballo, et leuent me ad Nouellas post mortem meam ad sepelliendum. Et dono ad Deo et a fratibus Milicie Templi illum kastrum cum sua uilla et cum suis pertinentiis quas habet et habere debet totum ab integrum, scilicet Nouallas, sicut meo pater illum ganauit Fortum Acenarez et mihi illud donauit. El hoc donatium facio fratibus predictis pro anima de me meo patre et de mea mare et pro mea anima et de omnibus parentibus meis. Verumtamen quantum mea mater uiuit sit illa domna de hoc toto, et in suos dies non uendat hoc toto neque donet uel inpignoret, sed post mortem suam remaneat ad illa mason Milice Templi totum ab integrum sicut superius sriptum est. Et rogo uso mea domna mater, sicut bonus filius rogat suam bonam matrem, pro amore Dei et karitate, ut uobis placeat hoc testamentum quod ego facio. Et insuper dono ad Pelaio meo escutero uno exarico in Nouallas, nomine Iucef Abin Eiza, per seruicium quem mihi fecit. Et similitur laxo ad mea amma Urraca Arcez uno exaric in Nouallas qualem illos frates meliorem uiderint. Et de hoc supra scripto de istos exaricos, Pelaio meo escutero et mea amma, faciant suam propiam uoluntatem, ey post mortem suam remaneat ad suam posteritatem per secula cunta. Et de hoc supra scripto ego Lazaro facio omenage fratibus supra dictis obtimo corde et spontanea uoluntate, et mitto manus meas inter illas de frater lop de Sada et osculaui eum, ut si ego sanauerim de ista infirmitate, quos ego si uolero ad aliam religionem uenire non me mittan nisi ad domum Miliciee Templi. Et de hoc supra scripto sunt testes, uisores et auditores: Don Michael de Nouallas, et don Gaston de Tena, et don Petro de Fraella. Ego Pere de Bernos scrpsi hanc kartam iussu predicti Lazari et hoc sig + num feci. |
Archivo Histórico Nacional de Madrid. Cód. 691, fols. 137-138, doc. 357.
In dei omnipotentis nomine, ego Petrus de Piguera mortali vulnere sauciatus promitto domino deo et fratribus Templi Salomonis militie Iherosolimitani ut si deus me a morte substraxerit serviam deo in domo illorum fratrum ubi voluerint unum annum. Si vero ab hac plaga mortuus fuero, dimitto illis fratribus presentis et futuris pro remissione peccatorum meorum totam illam meam hereditatem qui est in Dotura. Totum videlicet quicquid habeo vel habere debeo, sive aliquis homo vel femina tenet ibi de me vel pro me. Similiter et manumitto fratribus illis predictis equum meum cum toto meo garnimento. Testes Fertunius de Bergua, Garcia Ortiç, Garinus de Mala, Arnald de Alagon, Fertunio. Garceç de Oscha, qui omnes huic donationi et manumissioni interfuerunt et hanc cartam donationis post Petrum obitum firmaverunt.
|
|---|---|
|
|
|
|
Archivo del Gran Priorato de Cataluña. Cartulario de Gardeny. Fol. 49, doc. 112. In nomine summi dei qui est trinus et unus amen. Ego Petrus de Cartila et ego Frevol et ego Aimericus et ego Guillelmus de Tavemos et simul omnes nostri fratres damus illam nostram hereditatem quam nos habemus in Castro de Asinos, excepto nostro domengue que nos retinemus, ad te Girbert et ad te Bernad Ferrer; que vos populetis illam ad honorem dei et Templi, et talis est convenientia inter nos et vos quod tu Girbert habeas et teneas duas pareladas de terra et una turre cum decima et primitia que reddas, et tu Bernad Ferrer similiter duas pareladas cum tua turre, decimam et primiciam reddendo. Hoc damus vobis atque concedimus et filiis vestris et vestre posteritati. Alii veto populatores quos vos feceritis populare ad honorem dei et Templi reddant nobis decimas et primicias et de unaqueque parelada reddant unoquoque anno una perna de XII. cim denariis et IIII. fogacas et uno iornal ad seminandum; ad unaquaque parelada que populaverit damus VI. modios de cervera in terra garachada. Facta carta VIII. kalendas septembris anno ab incarnatione domini M.° C.° L.° I.° , regnante Lodovico rege. Signum Petri de Cartila. Signum de don Frevol. Signum Willelmi de Tavernos. Petrus scripsit et hoc signum fecit.
|
Archivo de la Corona de Aragón. Barcelona. Varios 1, fol. 1.
Sit notum cunctis quod ego Saurina femina pro magna necessitate captivitatis cuiusdam filii mei Berengarii, quam redimere volo, vendo deo et milicie Templi alodium meum proprium quod per emptionem et per vocem genitorum meorum habeo in territorio Barchinonensi apud Monte iudaicum ad ipsam serram. Terminatur autem ab oriente in alodio quod fuit Mosse iudei, a meridie et ab hoccidente e a circio in alodio eiusdem milicie Templi. Sicut ab istis terminis concluditur et terminatur prefatum alodium cum introitibus et exitibus suis integriter vendo deo et milicie Templi ac, ut melius dici vel intelligi potest, ad utilitatem ejusdem milicie Templi de meo iure in ius et dominum suum trado ad suum proprium, plenissimum et liberum alodium ad quod ibi vel ex inde magister et fratres ipsius milicie Templi facere voluerint sine vinculo ullius hominis vel femine et sine ullo retentu. Accipio pro hac venditione de bonis milicie Templi X. morabetinos bonos aiadinos in auro sine engan, et est manifestum. Siquis hoc fregerit supradicta in duplo componat et insuper hec venditio omni tempore maneat firma. Que est acta XVII. kalendas octobris anno XVII. regis Ledoyci iunioris. Signum Saurine femine que hoc laudo est firmo, firmaria rogo. Signum Arnalli presbiteri Sancti Iusti. Signum Segunus. Signum Berengarii. Signum Bernardi de Cavallaria. Signum Iohannis Martini. Signum Petri medici. Signum Pisane uxori eius. Signum Berengarius Saurine. Signum Petri de Corron scriptoris qui hoc scripsit die et anno quo supra.
|
|---|---|
|
|
|