|
De comite Berengario Mortuo dicto comite Raymundo Borrelli, fuit heres suus in dicto Comitatu dictus Berengarius filius suus. Tempore cuius Berengarij Bernardus Trencaferre comes Bisulduni transeundo Rodanum, infortunato casu, in dictum Rodanum cecidit, et obijt anno MXX Domini, cuius cadauer ad monasterium Riuipulli portatum extitit et humatum ibidem. Iste Comitatum suum rexit XXXI annis, et ab vxore sua procreauit vnum filium vocatum Guillermum Bernardi Gordo quem heredem suum instituit in Comitatu suo predicto. Tempore etiam dicti Berengarij comitis Barchinonę, Guiffredus comes Ceretanię decessit anno scilicet MXXV Domini. Et iste rexit terras suas XXXVI annis, et fuit sepultus in monasterio Sancti Martini de Canigo, quod ipse hedifficauerat. Tempore etiam predicti Berengarij Barchinonę comitis, Olibanus Vicenensis episcopus filius Olibani Cabreta predicti cum cetu maximo episcoporum, prelatorum et religiosorum multum honoriffice hedifficauit monasterium Riuipulli quarta vice anno Domini MXXXII quod multum ditauit possessionibus. Fecit etiam ecclesiam dicti monasterij cuius altare maius ornauit smarachdis, saphiris, et carbunculis, et alijs lapidibus pretiosis. Dictus vero Berengarius Comes Barchinonę de vxore sua tres filios procreauit; vnus quorum fuit nominatus Raymundus Berengarij, et succesit post mortem patris sui in dicto Comitatu. Alius Guillelmus Berengarij et fuit comes Minorisse cuius Comitatum laudabiliter pro viribus gubernauit, et decessit absque filijs. Alius fuit nominatus Sanctius Berengarij et fuit prior monasterij Sancti Benedicti de Bagis, quod tunc non erat ipsum monasterium abbatia, et fuit ibi sepultus. Iste Berengarius comes Barchinonę nunquam fecit aliquid dignum relatum, immo fuit minus probos Comes que nunquam fuit Barchinonę. Et rexit dictum Comitatum suum decem octo annij, et decessit quadragenarius anno Domini MXXXII et fuit sepultus in.
|
De comite Raymvndo Berengarii, et eius gestis Mortuo dicto comite Berengario, superfuerunt sibi tres filij supradicti. Post cuius mortem fuit comes, Raymundus Berengarij Senex, qui fuit multę excelentię et virtutis, et tantus inter barones Ispanię et etiam sarracenos, quod duodecim Reges Ispanię fuerunt sibi tributarij quolibet anno toto tempore vitę suę. Iste pro nobilitatione suę famę, et iustitia amplianda mandauit generale concilium celebrari in ciuitate Barchinonę, in qua fuerunt, Hugo cardinalis legatus Sedis apostolicę, episcopi, prelati, barones et nobiles Cathalonię, quorum consilio et assenssu dictus Comes pro se ordinauit, et stabiliuit aliqua iura, quę hodie dicuntur Vsatia Barchinonę et seruantur in dicto Comitatu. Iste de vxore sua tres filios procreauit, quorum primus fuit vocatus Petrus Raymundi, secundus Berengarius Raymundi et tertius Raymundus Berengarius. Primus et secundus fuerunt tanquam viperę, quę in earum natiuitate interficiunt matres suas. Dictus enim Petrus Raymundi, interfecit nouercam suam vocatam Adalmodis, qui in Ispania sine filijs, hoc crimen, creditur decesisse. Et tunc erat comes Vrgelli Ermengandus Peregrini, quod ideo fuit cognominatus Peregrinus, quod peregrinus in Hierusalem terminum vitę suę exegit; anno Domini MXXXVIII octauo. Rexit autem comitatum Vrgelli viginti octo annis, et supervixit vnus filius suus vocatus Ermengandus Barbastri, et fuit ideo cognominatus Barbastri, quod fuit in obsedione loci Barbastri, vbi fecit notabiliter facta sua. Gubernauit quidem Comitatum suum XXVIII annis, et decessit anno Domini millesimo LXV. Procreauit tamen vnum filium vocatum Ermengandum de Gerp, qui ideo fuit sic cognominatus de Gerp, quod condidit vnum castrum vocatum Gerp prope Balagarium, cum quo adquisiuit Balagarium. Viuente etiam adhuc Raymundo Berengarij comite Barchirnonę, erat comes Bisulduni Bernardus Guillelmi Gordo filius Bernardi Trenquaferre, et rexit dictum comitatum Bisulduni triginta tribus annis, viuente etiam dicto Raymundo Berengarij comite Barchinonę. Dictus Bernardus Guillelmi Gordo decessit anno MLii Domini, et fuit tumulatus in monasterio Riuipulli in tumulo patris sui. Et comes Bernardus Guillelmi Gordo procreauit de vxore sua duos filios, scilicet Guillelmum Trosia, qui habuit nasum tortuosum et planum, et Bernardum Guillelmi, qui successit sibi in dicto comitatu Bisulduni, eo quod erat benignus et pius. Dictum vero Guillelmum fratrem suum interfecerunt quidam nobiles, quod erat homo furiosus. Erat etiam comes Ceritanię Raymundus filius Guifredi et prefuit suo Comitatu XL annis, et obiuit anno Domini MXCV a quo duo filij remanserunt, scilicet Guillelmus Raymundi et Enricus. Mortuo dicto Raymundo comite Ceritanię, fuit heres suus in dicto Comitatu, Guillelmus Raymundi filius suus, qui de vxore sua duos filios procreauit Guillelmum Jordani et Bernardum Guillelmi. Enricus frater dicti Guillelmi Raymundi fuit miles obtimus, et procreauit duas filias. Vna fuit vxor comitis Pallariensis, et altera vicecomitis de Lautres. Supradictus vero excellentissimus Raymundus Berengarij comes Barchinonę rexit Comitatum suum XLii annis, et instituhit heredem suum tertium filium suum Raymundum Berengarij et decessit octogenarius, anno MLXXVI Domini, et fuit sepultus in Sede Barchinonę. |
|---|---|
|
|
|
De comite Raymundo Berengarii Mortuo quidem dicto Raymundo Berengarij Sene, successit ei filius suus Raymundus Berengarij virtutisque nimię auditię, et strenuitatis ac benignus, dulcis, pius, letus largus, formaque venustus, et propter nimiam crinium densitatem quam habebat in caput fuit cognominatus Capud Stupę. Cui nupsit filia Roberti Guiscart ducis Apulię et Menasse ex qua filium procreauit vocatum nominatum Raymundus Berengarij. Et viuebat tunc comes Ermengandus de Gerp, comes Vrgelli predictus; et in comitatu Bisulduni Bernardus Guillelmi filius Guillelmi Bernardi Gordo. Et in comitatu Ceritanię Guillelmus Raymundi. Et dicto comite Raymundo Berengarij possidente comitatu Barchinonę, Berengarius Raymundus frater suus nephanda comotus iniquitate et inuidia, eo quod pater eorum in maiori honore constituerat Raymundum Berengarij, quam ipsum Berengarium Raymundi, vna die quando ipse Raymundus Berengarij ibat per iter, Berengarius Raymundi interfecit eum ipsum in quodam loco dicto Pertica del astor, qui est inter ciuitatem Girundę, et villam Sancti Celedonij. Cuius mortem, potissime, quo talis fuerat omnes gentes suę ditionis triste gesserunt admodum. Et insurgentes contra ipsum fratricidam, intentio cuius erat esse comitem Barchinonę, eundem de predicto Comitatu cum vituperio expulerunt. Qui pro isto celere tam profando loquelam amisit, et toto orbi infestus, gressusque peregrinus in Hierusalem, ibi dies suos finiuit. Predictus autem Raymundus Berengarij cognominatus Capud Stupę rexit Comitatum suum Vii annis et decessit in etate viginti quinque annorum anno Domini millesimo octuagesimo secundo, et fuit sepultus in ecclesia Girundensi. |
De comite Raymundo Berengarii quomodo habuit comittatum Prouincię Mortuo dicto Raymundo Berengarij Capite Stuppę, nobiles et barones Cathalonię Raymundum Berengarij eius filium in Comitem eligerunt. Iste fuit largus, pius ac strenuus. Habuit in vxorem Dulciam filiam Gisberti comitis Prouincię, et habuit cum ea comitatum Prouincię et de Millaho, quos agregauit comitatui Barchinonę. Et ex eadem procreauit unam filiam, quam Alffonso imperatori Tholeti tradidit in vxorem, ex qua nobilissima prosapia traxit ortum. Iste Comes ciuitatem Maioricę obsessit cum clase Pisanorum. Et demum ipsam cepit. Multa bella cum sarracenis comisit, et ab eis semper victoriam habuit. Nonnulla eorum castra et fortalitia notabilia eius ditioni subegit, habuitque tributum a principibus Valencię, Dertusę, et Ilerde, et ex vxore sua duos filios procreauit scilicet Raymundum Berengarij, et Berengarium Raymundi. Viuente quidem predicto comite Raymundo Berengarij erat comes Vrgelli Ermengandus de Gerp qui XXViij suum tenuit Comitatum, et obiuit anno Domini MXCII. Cuique in Comittatu successit eius filius vocatus Ermengandus, qui XI annis predictum tenuit Comictatum. Migrauit ex hoc seculo anno Domini MCii. Et quod cum trescentis equitibus et multis peditibus obiuit Maioricę, fuit cognominatus Ermengandus de Maiorica. Cui superfuit vnus filius vocatus Ermengaudus qui fuit comes Vrgelli. Et quod in Castella hereditatem videlicet matris suę longo tempore suoram traxit, fuit cognominatus Ermengandus de Castella. Guillelmus Rayundus erat comes Ceritanię, et rexit suum Comictatum XXViij annis, et mortuus est anno MXCV Domini; fuit heres sui Comitatus eius filius Guillelmus Jordani, qui postea iuit in Hierusalem, ubi ingestu armorum laudabilia multa fecit. Fuit enim audax plurimum, et reputatus crudelis apud turcos et sarracenos, et alios catholicę fidei inimicos, qui eum inmodice verebantur. Iste hedifficaiuit castrum vocatum Arcac, quod est prope Tripolim, vbi cum sagita percussus extitit, qua decessit et sine liberis. Successit autem sibi in comictatu Ceritanię frater suus Berengarius Guillelmi qui dictum Comictatum tenuit XViij annis et decessit sine liberis anno Domini MCVii. Et dimisit predictum comictatum Ceritanię dicto Raymundo Berengarij comiti Barchinonę. Erat etiam comes Bisulduni Bernardus Guillelmi qui tenuit ipsum Comictatum LX annis, et decessit viuente dicto Raymundo Berengarij comite Barchinonę anno Domini MCXi. Fuitque sepultus in monasterio Riuipulli. Et quod decessit absque liberis comictatus Bisulduni reuersus fuit Comiti Barchinonę. Predictus autem Raymundus Berengarij intitulauit se comitem Barchinonę, et Provincię marchionem, et fuit cultor pacis et iustitię et rexit terras seas quincuaginta annis, constitutusque in plena sanitate ac intellectu renuntiabit bonis temporalibus hereditatis filijs suis, scilicet Raymundo Berengarij in comictatu Barchinonę, et Berengario Raymundi in marchionatu Prouincię. Ingressus et ordinem Sanctę Marię militę Templi Hierusalem: tamen presciuit diem mortis suę a qua volens sine proprio reperiri, domo pauperum Barchinonę spiritum suo redidit Creatori in LX suę etatis anno MCXXXI Dominique, et in monasterio Riuipulli fuit honoriffice traditus sepulturę. |
|---|---|
|
|
|
De rege Alffonso, et eius gestis Mortuo dicto comite, et principe Raymundo Berengarij, factus est Rex Aragonum Comesque Barchinonę filius eius Alffonssus cognominatus Castus, eo quod super alias virtutes habuit castitatem; remansit autem valde parus post mortem patris eius. Et cum terra esset in magno periculo propter etatem teneram dicti Alffonsi. Comes Prouincię consanguineus eius vocatus Raymundus Berengarij ob reuerentiam patris sui, a quo magnas receperat gratias et honores tempore preterito, ut supra narrauimus, venit ad ciuitatem Barchinonę pro suplendo ipsius Regis deffectum donec per se ipsum posset gubernare, et regere terram suam. Iste siquidem comes gubernauit bene et vtiliter dictum Regnum et Comictatum duobus annis, et nutriuit et exaudiuit dictum Regem ut melius potuit ad regendum et gubernandum viriliter suas terras. Lapsis enim dictis duobus annis, in comictatu suo Prouincię quędam negotia acciderant propter quę habuit deserere reginem dictorum Regni et Comictatus, et ad propria remeauit, vbi cum Niciensibus iniuit prelium in quo fuit sic grauiter vulneratus quod ex vulneribus sibi illatis, decessit anno MCLXVI Domini filijs non relictis, ob quod successit ei in comictatu Prouincię dictus rex Alffonssus, tunc adhuc paruulus. Cui sic paruulo existenti Raymundus comes Tolosę multas sibi iniurias irrogauit, a quarum vindicta, successu temporis non extitit impunitus. Iste rex Alffonssus tanquam in actibus militaribus strenuus et abilis, recuperauit Cesaraugustam, Calataiubium, Darocham et Tirassonam cum suis pertinentiis quas Alffonssus imperator Castellę tenebat ad vitam suam, tamen sub homagio Regis Aragonum, pro vt in Cronica regis Remiri aui sui continetur. Predicta igitur loca et terras recuperauit hoc modo. Cum dictus Alffonssus imperator Castellę haberet cum sarracenis in plerisque partibus guerram, nec resistere posset eis, misit preces Alffonso regi Aragonum quod veniret in eius auxilium, quod ille paratis suis equitibus et peditibus audacibus statim fecit, fuitque cum eo in obsedione ciuitatis Conquensis. Imperator igitur est gaudio magno plenus in aduentu ipsius bene aduitum se reputans a tali Rege, et pugnatoribus quos secum aduxerat. Nec mora dictus Alffonssus rex Aragonum restauit Imperatorem quare sibi restitueret loca et terras suas quas tenebat in Aragone, absoluendo ab homagio sibi prestito illos qui fortalitia et loca pro eo tenebant, et ipse Rex sibi faceret illud idem. Cuius precibus annuit Imperator, et fecit taliter quod Rex ipse remansit in obsedione dictę Ciuitatis, qui demum recuperauit eam pro Castellę Imperatore qui ab inde recesserat pro succurrendo aliis Castellę partibus, quas inuadebant sarraceni, et vterque ipsorum magnos triunphos obtinuit ab ipsis fidei inimicis. Iste Rex duxit in vxorem Sanctiam filiam Alffonssi magni Imperatoris Castellę, quę hedifficauit monasterium de Sixena, et populauit Turolium, et iniuit comictatus Rossillionis et comictatui Barchinonę. Ceterum predictus rex Alffonssus volens ingredi comictatum Prouincię pro visitando ipsum esset in castro de Albanio, ad quod acceserant pro quiescendo seu hospitando in eo Hugo archiepiscopus Terrachonę et Petrus episcopus Vicenensis, Raymundus comes Tholosę, non contentus iniuriis iam per eum illatis sibi abstulit dictum castrum predicto Regi, et voluntati Dei, illo instanti venit Bertrandus de Bausento et Rex cum eo insimul ascenderunt equos suos, et transeuntes Rodanum venerunt ad castrum Aralatense, in quo Rex fuit honoriffice receptus. Dictusque Bertrandus tradidit ipsi Regi magnam partem Prouincię comictatus, et statim habuit dominium ipsius Comictatus, quem dominium Rex rexit liberaliter et potenter. Et post modum regnante dicto Rege in suis regno et comictatibus, dictus Bertrandus fuit per quosdam proditores neci traditus in die Pascę Resurrectionis Domini, cuius cadauer fuit latum et sepultum in ecclessia Magallonę, anno domini MCLXXXI. Cuius morte rex Alffonssus fuit multum iratus et tristis. Et non inmemor seruitiorum quę dictus Bertrandus sibi impenderat, lapsis temporibus aborreus quod ingratitudinis labe notaretur, proposuit in animo vendicare mortem dicti Bertrandi, et obsedit vnum castrum vocatum Moruell, in quo erant proditores, qui interfecerant eum, quod demum vi armorum cepit, et in ictibus ensium dictos fecit interfici proditores, qui multa fortalitia Prouincię subiugauerat obedientię eorundem. Et statim recuperauit totam terram, eamque tenuit quoddum vixit pacifficę et potenter. Preterea Rex iste volens sub occulorum conniuentia preterire iniurias sibi illatas a Raymundo comite Tholosano, congregauit equites et pedites in numero copioso, et more impatiens venit audenter ad ciuitatem Tholose, tenso vexillo subuertendo loca, et vastando terras dicti Comitis Tholosani et stetit aliquibus diebus ante ciuitatem Tholosę, expectans si Comes vellet preliari secum, quod postquam facere noluit, Rex ab inde cum honore recessit et profectus est ad Regem Anglię vt posset videre ipsum. Et in ingressu fecit transitum per terram dicti Comitis, cremando et subertendo eam. Et iterum stetit ante ciutatem Tholosę quibusdam diebus in dedecus, et vituperium Comitis Tholosani. Et recedens ab inde lento gressu, in regionem suam reuersus est cum honore. Et statim habuit guerram cum omnibus regibus ispanicis, a quibus semper victoriam obtinuit cum honore. Et specialiter habuit plures guerras cum Rege Castellę, et vna vice pum magno exercitu inuasit et destruxit magnam partem Castellę; qua inuasione Rex Castellę iratus inmodice congregauit multos equites et pedites, et venit ad villam Sorię, et introiuit in terram regis Alffonssi, capiendo mortique tradendo homines et mulieres, gregesque et quidquid potuit depredando. Quę cum ad aures Regis Aragonis peruenissent, rupta qualibet tardidatis morula, recessit de loco vbi tunc erat, et versus hostes suos gressus dirigens non quieuit die neque nocte donec fuit prope eos, quos captata ora congrua agressus fuit viriliter et deuicit. Ex quibus preter interfectos vltra quator millia cepit, et eis abstulit, quod habebant, et cum magna victoria ad locum vnde recesserat est reuersus. Iste rex Alffonssus procreauit de vxore sua tres filios et tres filias, videlicet: Petrum, qui post eum successit in regno Aragonum, et in comictatibus Barchinonę, Bisulduni, Ceritanię, Rossillionis, et Pallaricum; et Alffonssum, qui successit in comictatu Prouincię, et Ferdinandum, qui fuit abbas Montis Aragonis. Filiarum vero altera fuit vocata Constantię, quę fuit vxor Regis Vngarię et quod dictus Rex Vngarię statim decessit, ipsa Constantia rediit in Aragonem. Et alia fuit vocata Alionor, et alia Sanctia. Et propter discordiam quę erat inter reges christianos Ispanię, aliqui ex dictis regibus christianis, dederunt treguas sarracenis et cum eis confederationes et amicitias inhierunt. Quapropter Celestinus papa cupiens, vt pax et amor esset inter reges et principes christianos mandauit dicto regi Alffonsso, et ceteris Ispanię regibus ne pacem nec treguam cum sarracenis haberent quim potius amicabiliter comuenirent et guerram quam habebant inter se verterent contra eos. Rex quidem Alffonssus, recepto mandato apostolico, proposuit in corde suo ob reuerentiam Dei, et vouit ad Sanctum Jacobum peregre proficisci, et faciendo peregrinationem suam tractare pro viribus pacem et concordiam inter reges Ispanię christianos. Quam peregrinationem faciens inter aliquos reges christianos, inter quos erat discordia, pacem et concordiam seminauit, et per eos sibi eorum inspectu fuit honor maximus exhibitus. Et hoc fecit Rex vt placeret Deo, et mandatis apostolicis obediret. Non tamen potuit omnes conuenire reges, sed fecit eos in maiori parte concordes. Post hoc autem reversus fuit in terram suam, in qua tantam reperit caristiam vigere, quod gentes moriebantur fame, quę fames fuit quasi in toto orbe. Ipse autem Rex motus pietate et misericordia ob reuerentiam Dei visitauit terram suam et multa erogauit gentibus fame perituris. Et visitando sic terram suam venit in villam Perpiniani vbi habuit colloquium cum nobilibus et baronibus Prouincię. Tunc erat comes Vrgelli Ermengaudus, qui fuit mortuus in ciuitate Valentię cum Galcerando de Sales, fratre suo per christianos; anno scilicet Domini MCLXXXIIII. Et post decursum temporis ipse Rex existens Perpiniani gravi detentus egritudine, suum condidit testamentum, in quo heredem sibi instituit in regno Aragonum et in comictatu Barchinonę, Rossillionis et Ceritanię, Bisulduni et Pallariensium dictum Petrum. Et in comictatu Prouincię Alffonssum eius filium. Et in quadragesimo secundo anno etatis suę ab hac vita gloriose migrauit, anno Domini MCXCVI. Et regnauit triginta quator annis, octo mensibus et decem octo diebus. Cuius corpus fuit portatum ad monasterium Populeti, tunc nouiter heddifficatum per ipsum, ibidemque sepultum. |
De comite Raymundo Berengarii, et qualiter regnum Aragonum fuit vnitum comictatui Barchinonensi Mortuo dicto Raymundo ei successit eius filius Raymundus Berengarij supradictus vir vtiquę magnę nobilitatis, prudentię et probitatis, viuacis ingenij, alti consilij, magnę audatię et constantię intellectus, et omnibus suis factis magnam temperantiam adhibebat. Fuit speciosus forma, magnus corpore, cum obtima proporcione membrorum. Iste nobilissimus vir duxit in vxorem filiam Remiri Regis Aragonum vocatam Petronillam, quę postea fuit vocata Vrracha. Pro cuius dote habuit regnum Aragonum; anno scilicet MCXXXVII Domini. Iste Comes fuit in adquisitione ciuitatis Almarię cum Alffonsso Castellę rege, et cum multis gentibus Januę, qui illuch iuerunt per mare. Iste intitulabat se Principem Aragonię, et Comitem Barchinonę. Aragonenses enim noluerunt quod se intitularet regem Aragonum, quod tamen Alffonsus filius eius fecit. Iste nobilis vir inuasit dictam ciuitatem Almarię cum quinquaginta duobus equitibus tamen armatis, et erant intus ciuitatem XX millia sarracenorum, et castrametatus est circa muros eiusdem Ciuitatis. Cuius suorumque bellatorum aduentu, tanta tristitia tantusque terror inuasit gentes Ciuitatis, quod eam demum adquisiuit anno scilicet Domini MCXLVII. Et postquam de dictę Ciuitatis adquisitione reuersus fuit, obsedit ciuitatem Dertusę cum Januensibus, et congregauit ibi ducentena millia pugnatorum, quibus dictam Ciuitatem viriliter expugnantibus demum adqusiuit eandem anno MCXLVIII Domini, Et hedifficauit ibi ecclesiam cathedralem. Anno vero sequenti ciuitatem Ilerdę obsedit. Inter alios barones et nobiles fuit ibi Ermengandus de Castella comes Vrgelli. Et post acerrimam expugnationem eandem Ciuitatem cepit eodem die anni sequentis, qua cepit Dertusam; videlicet Viii kalendis Nouembris. Postea adquisiuit Fraguam et fortissimum Castrum de Miraueto, anno scilicet Domini MCLiiij. Postea adquisiuit castrum de Ciurana, mirabilis fortitudinis, et eius muntana, et plura alia castra et fortalitia quę sunt in ripa Iberi. Et demum adquisiuit loca et terras quę sunt a ciuitate Dertusę, vsque Cesaraugustam. Et exaltauit nomen Domini per trescentas ecclesias, quas in eius honorem et gloriam hedifficauit. Dictus autem Ermengandus de Castella comes Vrgelli obijt anno Domini millessimo centesimo quinquagesimo quarto, et tenuerat Comictatum suum quinquaginta tribus annis. Superuixit sibi filius vnus vocatus Ermengandus, qui successit in dicto Comictatu Vrgelli. Iste virtuosus vir Comes Barchinonę, quando sciuit quod piratę occiderant in portu Malguriense fratrem suum Berengarium Raymundi marchionem Prouincię, ascripsit sibi dominium Prouintię recepitque alendum vnum filium dicti Marchionis nepotem suum, et rexit laudabiliter dictum Marchionatum, et destruxit ciuitatem Arulatensem, quę sibi multum erat contraria, et dirruit multas terras, et fortalitia eius, et abstulit triginta castra Bausenas, qui erant hostes eius. Postea condidit in Rodano super nauigijs, vnum mirabile castrum magnum ligneum, in quo posuit ducentos equites et alios bellatores armatos, et id fecit trahi per Rodanum cum cordis, et aplicari secus castrum de Trentacaya, cuius deffensores metu solo compulsi Castrum dicto Comiti tradiderunt; qui id fecit illico dirrui. Et statim tractauit et fecit quod Imperator Alamanię dedit in vxorem quandam neptem suam nepoti istius nobilis viri, qui habuit Comictatum Prouincię a dicto Imperatore ad imperpetuum. Iste siquidem Raymundus Berengarij, procreauit ex vxore sua vocata primo Petronilla, postea Vrraqua duos filios, videlicet, Alffonssum, qui successit ei in comitatu Barchinonę, et matri suę in regno Aragonum, et Sanctium, qui successit in comitatibus Rossilionis et Ceritanię; et duas filias, quarum alteram dedit in vxorem Sanctio regi Portugalię, et alteram Ermengando comiti Vrgelli predicto. Rexit autem dictus comes Raymundus Berengarij terras suas triginta duobus annis, et decessit quinquagenario in ciuitate Taurinis in burgo Sancti Dalmatij circa januę ciuitatem, quę est in Lombardia, anno scilicet Domini MCLXII, idus Augusti cuius morte fuit terra in magno periculo constituta, flent amare populi, gaudent sarraceni, desolantur pauperes et religiosi suspirant. In ill a hora exhiuit latro de sua cauernula depredator apparuit, pauper se abscondit, clerus tacuit, agricultores fuerunt preda expositi, superbiuit inimicus et victoria fugijt, donec rex Alffonssus eius filius recepit regimen sui Regni. Cadauer autem dicti Comitis, fuit sepultum cum honore maximo in monasterio Riuipulli. |
|---|---|
|
|
|
|
De rege Petro et omnibus gestis eius Mortuo dicto rege Alffonso, regnauit post eum in regno et comictatibus superius nominatis, filius eius Petrus Catholicus, et fuit ideo cognominatus Catholicus, quod fuit cultor ecclesię. In comictatu vero Prouincię, successit filius eius Alffonsus, qui vir, utique nobilis, duxit in vxorem neptem comitis Folcalquerij, ex qua procreauit vnum filium vocatum Raymundum Berengarij, qui successit ei in dicto Prouincię comictatu. Iste rex Petrus fuit vir multum curialis et nobilis in omnibus factis suis, largus et animosus, et quidquid et qualitercumque habere proterat largiebatur, ob quod obligauit et impignorauit nonnulla sua castra, villas, et redditus, vt quod sibi cordi erat, posset ducere ad effectum. Collocauit autem matrimonialiter tres sorores suas hoc modo. Prima, quę vocabatur Constantia, dedit Frederico, regi Cilicię, qui post lapsum breui temporis fuit Alamannię imperator, et ex sic procreauit vnum filium vocatum Enrricum, qui decessit in ciuitate Panorimitana. Hic Enrricus quando fuit adultus, habuit in vxorem filiam ducis Austrię. Et quod ipse Enrricus insurrexit contra patrem suum imperatorem Fredericum, vt dictum fuit, mandato ipsius Frederici fuit carceribus mancipatus, in quibus dies finiuit fuos, vllo filio non relicto. Secundam sororem vocatam Elionor dedic Raymundo, comiti Tholosę, ex qua vllus filius non remansit. Tertiamque vocatam Sanctiam dedit filio dicti Comitis Tholosę, qui ex ea procreauit vnam filiam, quę fuit vxor Alffonssi comitis Pictauia fratris Ludovici regis Francię. Iste etiam Rex prius duxit in vxorem filiam egregij principis Guillelmi de Montepesullano, nepotemque constantinopolitani Imperatoris vocatam Mariam, ex qua procreauit vnum filium vocatum Jacobum. Et octentione istius matrimonij peruenit baronia Montispesullani Regi Aragonum. Iste quidem Rex prius affectans famam sui nominis augmentare profectus fuit Romam honorifficeque sanctuaria Apostolorum deuotissime visitauit tempore scilicet bonę memorię Papę Innocentij tertij, qui animaduertens Regis maximam probitatem, coronauit et unxit eum honoriffice in ecclesia Sancti Praucasij. Et tunc ipse Rex ad laudem et honorem Dei et roman ecclesię sacrosanctę remisit Domino Summo Pontiffici dictequę; ecclesię jus patronatum, quod habebat in omnibus ecclesijs inffra suum dominium constitutis vsque enim tunc nec Summus Pontiffex, neque aliquis prelatus poterat conferre aliquam ecclessiam in regnis regis Aragonum constitutam absque ipsius regis consensum cuius quidem remissionis intuitu Romanus Pontifex in honorem domus Aragonum ordinauit, quod ipso, et omnes eius successores portarent vnum vexilium factum cum signis seu armis regis Aragonum. Rege autem reuerso in Aragonem, nobiles et milites Aragonum dixerunt sibi quod remisio seu donatio predicta, quam Domino Papę facerat, non valebat eo quod gratiam priuilegij, quam dictus Rex habebat in ipsis ecclessijs extendebatur ad eos in ecclesijs constitutis in eorum locis. Et respondit Rex, quod ipse remiserat Domino Papę jus suum, non autem jus eorum. Ipsi fecerunt suas protestationes, trasumptum vero dicti priuilegij quod habebat Rex, nobiles et barones supradictis ecclessiis confederendis, est in monasterio Sancti Johannis de la Penia, vbi retinuerunt ipsum, quod ibi erat originale. Quibus actis perrexit Rex in Prouincia, vbi cum fuit, audiuit dicti, quod Comes Folcalquerij tenebat captum proditionaliter Comitem Prouincia fratrem dicti Regis. Qui Rex congregatis illico baronibus Prouincię vna cum eis cucurrit per totam terram dicti Comitis Folcalquerij, qui demum liberauit a carcere dictum Comitem Prouincię ad votum dicti Regis, qui postquam recederet, pacem inter eos et concordiam reformauit. Dum autem reuerteretur et esset in villa Montis pesullani grandis inter ipsum et homines dictę Villę orta fuit discordia, et inde inter ipsum et vxorem suam grauia nimis odia et scandala subsequnta. Ex quibus Rex toto vnanimem institit inter ipsum et vxorem suam diuortium celebrari. Ob quod ipsa Romam adijt, et querelas contra Regem proposuit coram Summo Pontiffice, qui demum pronuntiauit inter ipsos couinges non esse locum diuortii, sed matrimonium inter eos contractum pro maiori robore confirmauit. Et post hęc Regina cum deuotione et humilitate maxima spiritum redidit creatori, et fuit sepulta honoriffice in ecclesia Sancti Petri prope altare Sanctę Patronillę. Et istius Reginę meritis fecit sibi Deus multas gratias, nam in vita et post mortem ipsius Reginę, multa Deus fecit miracula pro eadem. Iste rex Petrus intimam contraxit amicitiam cum Alffonsso Castellę rege, qui cum fuisset victus per sarracenos in bello de los Arcos, in quo interempti fuerunt circa XL millia christiani. Et patruus suus Ferdinandus rex Legionis et Sanctius rex Nauarrę inuasissent Regnum Castellę, id multipliciter disipando rogauit Petrum regem amicum suum, quod ei sucurreret, aliter Regnum suum expositum erat perditioni. Qui rex Petrus in potenti brachio iuit in eius sucursum, et ambo similiter inuaserunt et deuasterunt regnum Legionis, recuperaueruntque id quod dictus Alffonssus amiserat. Qui inde venit in Nauarram, et accepit totam Ipuscuam, Alauam et Victoriam, et aliam magnam terram. Rex vero Petrus potenter adeo inuasit ipsum quod Rex Nauarrę deserens suum regnum fugit vltramare. Tractu vero temporis inhita amicitia inter predictos Reges, Aragonum Rex, Regi Nauarrę restituit quidquid de eius Regno occupauerat. Rex autem Castellę detinuit penes se quicquid occupauerat, quod et hodie detinent. Fuit ettam iste Petrus rex cum rege Alffonsso victor in magun conflicto de Vbeda comisso cum sarracenis, in quo fuit strenuissimus preliator assidua cuius fuit intentio pessundare sarracenos; et cum eodem fuerunt Garcias episcopus Cesaraugustę, Berengarius electus Barchinonę, nobiles vero et milites, Garcias Romeri, Eximinus Cornelli, Michael de Lussia, Azenarius Pardi, Gometius de Saruaria, Comes Impuriarum, Raymundus Folch et Guillelmus de Cardona. Primus autem qui ascendit super murum de Vbeda, fuit quidam scutiffer Luppi Ferrench de Luna. Postmodum reparauit cum celebri victoria et honore. Et illico abstulit sarracenis Castrum Fabib et Ademum, Castrum de Calatraua et alia multa castra, quę suo adiunxit Regno. Finito autem bello quod fuit die Lunę XVii die Julii anno Domini MCCXII, transiuit cum omnibus suis militibus et peditibus vltra portus de Muladar ad locum dictum Saltus Tholosę, vbi vicit regem Miramoli et eius exercitum, quem tota vna die fugauit cum infinitorum strage sarracenorum. Obtenta quidem tanta victoria, et de ea reditis Deo gratiis, cum honore reparauit. Tunc siquidem erat Vrgelli comes Gueraldus de Capraria, cui peruenit Comictatus ex successione Ermengaudi anunculi sui, qui decessit absque filijs. Iste Comes cum Rege habuit magnas guerras, eique multas iniurias irrogauit, propter quas ipse Rex cum magno exercitu obsedit ciuitatem Balaguarij et castrum de Lorenc, in quo erat dictus Comes, qui obsessus demum ipsi Regi se tradidit cum vxore et filiis suis, qui eos captos tenuit in castro de Loarre in Aragone et ipsum Comictatum quod diu vixit sub sua tenuit dictione. Ipso vero mortuo nobiles Cathalonię habuerunt a procuratoribus regni Aragonum, dictum Gueraldum cum vxore et filijs suis predictis. Qui Gueraldus statim, vt fuit liberatus a captione reddidit se militię Templi, vbi dies finiuit suos. In diebus autem istius regis Petri Arnaldus archiepiscopus Narbonę, vna cum numerosis Francię gentibus cruce signatis surrexit contra hereticos in Narbonensi Prouincia habitantes. Et dictus Rex de mandato Domini Papę dedit terras Biterris et Carcassonę, ac totum earum dominium in feudum Simoni comiti Montisfortis, qui pro hijs sibi fecit homagium, et iurauit se fidelitatem tanquam domino seruaturum. Cumque dictus Simon niteretur exhereditare comitisas Tholosę, sorores dicti regis Petri. Rex monuit et rogauit ipsum, vt se ab inferendis iniurijs et dapnis suis sororibus abstineret. Quibus mouitis et rogationibus ab eodem Simone elata obstinatione et obstinata elatione despectis, Rex pro maiori sua excusatione, suos nuntios ad Dominum Summum Pontifficem destinauit, et supplicans vt dignaretur scribere dicto Simoni ne sorores dicti suplicantis exheredaret. Verum pro hijs Simon se ab inceptis noluit cohibere, propter quod Rex predictorum dapmnorum et iniuriarium impatiens cum magno exercitu iuit in auxillum Comitis Tholosani cui adherebat iam comes Fuxi cum multis baronibus, et omnes insimul inuaserunt et fugauerunt sic repente comitis Montisfortis, quod ipsum fecerunt includi in castrum de Morello, vbi dicti Rex et comites Fuxi et Tholosę, qui ibidem affuerunt cum dicto Simone habuere conflictum. Sed statim dicti comites Fuxi et Tholosę terga dederunt fugę Rege derelicto in bello, qui cum numquam terguum vertisset hosti, elegit potius ibi mori cum decore, quam viuere profugus cum dedecore et pudore. Narrat tamen alia cronica quod sororius suus Raymundus comes Tholosanus ea sua direxit rogamina, ut veniret in eius auxilum, quod habebat guerram cum rege Francię. Arnaldus vero archiepiscopus Narbonę, quod Ruymundus comes Tholosę manutenebat aliquos hereticos tractauit quod post eius mortem Rege Aragonum collocante in matrimonium ipsius Raymundi filia comictatus Tholosę, Domini Aragonum remaneret, propter quod Rex Aragonum impignorauit multas villas, et accepit decimas terrarum suarum, et aliquem thesaurum ecclesiarum, vnde ira Dei venisse creditur super eum. Simon autem Montis fortis, qui gerebat guerram pro Rege Francię, inclusit se cum suis gentibus in castro de Morello quod Rex Aragonum, vna cum comite Fuxi, et quibusdam aliis Vasconię comittibus obsedit. Cumque dictus Simon offerret se traditurum Regi iuxta bonam consuetudinem Francię, et Rex id nollet concedere. Gallici videntes se morti proximos, facta eruptione de Castro in aurora non vitati ab hostibus omnia alia cum postposita ad Regem acceserunt ipsumque peremerunt cum alijs superiori nominatis, et cum multis baronibus Aragonum inter quos mortuus fuit ibi Azenarius Pardi, et Petrus Pardi, eius filius, Gometius de Luna, Michael de Lussia, et multi alii de Aragone. De Cathalonia vero nullus obiuit. Mortuus est autem dictus Rex in etatis suę anno XL Dominique MCCXIII. Regnauit autem XVII annis, IIII mensibus, XVIII diebus. Fuit humatus in monasterio de Sixena, quod Sanctia eius mater hedifficauerat, et conuentum ordinauerat de mulieribus ordinis Hospitalis Hierusalem. Rex siquidem predictus transtulerat se in partibus Tholosanis pro dando succursum tamen eius sororibus, et Comiti tholosano, vt supradictum est, non pro dando auxilium aliqui infideli vel orthodochę fidei inimico, in qua fideliter et sine omni macula fuit et perseuerauit cum Deo toto tempore vitę suę. |
De rege Jacobo, et eius gestis, et captione maioricarum et Valentię Mortuo dicto rege Petro, superfuit sibi vnus filius vocatus Jacobus Fortunatus cognominatus ideo Fortunatus, quod ab antiquis citra temporibus aliquis alius tot et tantas adquisitiones terrarum non fecit cum tam paucis bellis. Iste Jacobus fuerat traditus alendus supradicto Comiti Montis Fortis, qui ei debebat dare suam filiam in vxorem cum tota terra, quam ipse Comes adquisiuerat post mortem regis Petri. Verum tamen quod ipse Comes fuit causa mortis predicti regis Petri, patris istius Jacobi, Papa mandauit vt iste Jacobus suis gentibus naturalibus traderetur. Et super eligendo rege fuit magna diuisio inter gentes regni Aragonum. Alij enim, et cum ipsis maior pars nobilium Aragonum volebat, quod esset rex Ferdinandus abbas monasterij Montis Aragonię, fratris dicti regis Petri, quod qui licet foret abbas, tanquam militem se gerebat et accipiebat redditus monasterii supradicti. Sed hijs contradicebat Petrus Ferdinandi de Sagra dominus Albarrazini, et totius Regni populus volentes debitum naturalitatis exsoluere dicto Jacobo, cui Regni successio debebatur. Misit autem dictus Summus Pontiffex hac de causa dicto Comiti Montis Fortis vnum cardinalem vocatum Petrum de Bonauentura, qui recepit dictum Jacobum et restituit eum suis subditis, et hoc procurauit Ispanię episcopus Suguomensis propriij expensis suis, et domini Albarracini. Quando uero dictus Cardinalis fuit cum dicto Jacobo in terra ipsius, fecit congrerari in castro Montissoni omnes barones et nobiles terrę suę, et coram ipsiis comendauit eundem Jacobum alendum Sanctio patruo suo; et quod ipse Jacobus erat sine regimine naturali et distinctione, propter etatem suam teneram, magna fuit orta discordia inter barones ciues et homines villarum, quam ipse Cardinalis pacifficauit desiderans quod esset pax et concordia inter eos, deditque operam officacem, quod barones, et alij predicti iurauerunt seruaturos fidelitatem dicto Jacobo tanquam eorum domino naturali. In cuius Jacobi dictione interueniente predictorum consenssu, constituit et ordinauit tres procuratores, vnum videlicet in Cathalonia, et in Aragone duos, alium scilicet a montanis Aragonum usque ad Iberum, et alium ab Ibero usque ad Castellam. Quibus quidem procuratoribus et etiam locis et terris dicti Jacobi, prefecit in generalem procuratorem Sanctium comitem Rosillionis auunculum dicti Jacobi, qui ipsius terras et loca fideliter gubernaret et regeret proue, et fecit donec Jacobus eset in etate, quod sciret terrarum suarum regimini presidere. Quo Jacobo ipsam etatem nacto celebrata sollemni festiuitate recepit ordinem militarem in ciuitate Tirassonę, fuitque erectus in regem. Illi autem qui fuerant sibi contrarij, et vollebant rebellare, statim fuguę se comiserunt, et venerunt ad ciuitatem Turolij et Rege fugante eos, alij fugierunt ad partes Castellę, et alij ad ciuitatem Valentię, quę tunc erat sarracenorum. Et post decurssum temporis pepercit eis Rex, et repatriauerunt. Post hęc quorumdam sucgestione procuratores, seu gubernatores Regis fuerunt coram eo delati, vnde interfectus fuit Petrus Ahones, et alii fuerunt infesti sibi. Quare habuit effectum versiculus ille. «Qui puero seruit nihil impetrat, omnia perdit.» Rex iste duxit in vxorem Elionoram filiam Regis Castellę de qua procreauit vnum filium vocatum Alffonssum. Sed quod isti conjuges fuerunt inuenti in gradu consanguinitatis adeo proximo, quod absquę peccato matrimonium non poterat tollerari, Joannes Sabiniensis episcopus, separauit eos. Dictusque Alflonssus eorum filius decessit absque liberis, et fuit sepultus in monasterio de Veruela. Dictus vero Rex duxit in vxorem filiam regis Vngarię vocatam Andreua, quę postea fuit vocata Violant. Et erat neptis Imperatoris Constantinopolitani, de qua tres filios procreauit, Petrum, Jacobum et Sanctium, qui fuit archiepiscopus Tholetanus, qui archiepiscopus pro dilatatione fidei orthodoxe et exaltatione Diuini nominis fuit in Ispania contra sarracenos. Et post multas victorias ab eis obtemtas in Dei seruitio diem suum clausit exterminij dubitare de modo mortis eius in ciuitate marrochitana de Jaen. Procreauit etiam Rex ab vxore sua quator filias, quarum prima fuit vocata Violant etiam fuit vxor Alffonssi primogeniti Castellę Regis, qui fuit electus Almanię Imperator, quod non obtinuit quibusdam rationibus. Secunda Constancia, et fuit vxor Manuelis, fratris Alffonssi Castellę regis. Tertia Isabel, et fuit vxor Philippi primogeniti Ludouici regis Francię. Quarta earum non nupsit. Procreauit etiam dictus Rex alios filios et filias preter predictos videlicet a nobili Theresia Gil de Bidaura, Jacobum de Xericha et Petrum de Ayerbe, qui fuere legitimi, quod dicta eorum mater non sine magna difficultate probauit. Ab aliis etiam dominabus procreauit Ferdinandum Sanctij de Castro, et Petrum Ferdinandi de Ixar. In diebus istius regis Jacobi erat comes Vrgelli Pontius de Capprania, filius predicti Gueraldi de Cappraria, qui Pontius, decessit anno Domini MCCXLII. Post quem fuit Comes eius filius Aluarus alias Ermengaudus, qui duas habuit vxores, vnam videlicet filiam Petri de Montecatheno, de qua procreauit vnam filiam, quam dedit in vxorem Sanctio de Antillon, aliam vero jermanam Rogerij comitis Fuxi vocatam Siciliam, de qua duos filios procreauit Ermengaudum et Aluarum. Supradictus vero comes Aluarus fuit vir nobilis, largus, probus, diligens et ingeniosus, sed propter discordiam quam habuit cum prima vxore et quod eam deseruit, multa subiit tedia et labores. Qui comes Ermengaudum decessit anno MCCXLVII Domini, et dictum Comictatum in magna discordia et tribulatione reliquit. Verum rex Jacobus accepit ipsum ad manum suam, quem iam tempore Pontij de Capraria comitis supradicti adquisierat ratione Aurembiayę filiam Petri de Montechateno. Dedit etiam Aluarono fratri dicti Ermengaudi, vicecomictatum Agerensem et de Castellon. Et duxit in vxorem filiam Raymundi de Cardona. Et tunc erat comes Impuriarum Hugo vir vtique nobilis, qui suum Comictatum prudenter rexit, et fuit cum dicto Jacobo rege in captione Maioricarum vbi decessit perspicuus miles. Cui in suo Comictatu successit Pontius Hugo, qui fuit etiam miles vtique valens et prudens, suorumque hostium triumphator. Iste habuit multas guerras cum Jauffrido vicecomite de Rochabertino, et cum Oliuerio de Terminis, quem Oliuerium quadam die ingressum comictatum Impuriarum cum centum equitibus et multa peditum comitiua pro damnifficando ipsum Comictatum, Comes Impuriarum congregatis suis vasallis fugauit et inclusit in loco de Armentera, et ab inde non recessit donec cepit dictum Oliuerium cum omnibus suis militibus. Fuitque postea in auxilium regis Jacobi in captione Valentię, cum quincuaginta equitibus propriis eius expensis. Ceterum virtuosus rex Jacobus suos predecessores emulari cupiens incepit mouere guerram contra sarracenos. Et volens pandere intentionem quam habebat ad pessundandum sarracenicam nationem, et eam ad fidem conuertere Cruciffixi, vt eius nomen actolleretur, conuocauit Curias generales, ad quas archiepiscopi, episcopi, prelati, barones, maiores vrbium et villarum, alięque gentes plurimę conuenerunt, in quibus fuit delliberatum quod in nomine domine nostri Jesuchristi rex Jacobus in regnum se transferret Maioricarum, pro eripiendo id a sarracenorum manibus, quorum erat. Parata igitur in cunctater classe maxima ad id se transtulit cum pugnanti Cathalonię et Aragonię equitatu ac peditum comictiua ciuitatem Maioricarum obsessit, quam post decursum temporis, Dei auxilio et vi armorum cepit in festo videlicet beati Siluestri anno MCCXXIX Domini vbi sarraceni innumeri perierunt, alij enim peremptibus, et residuis captis, nullus euasit. Ingrediens itaque potentissime Rex per Ciuitatem eandem, inuenit in quodam vicco carente transitu Regem sarracenum, quem per barbam cepit. Et deinde subjugauit insulam Maioricarum, et etiam insulam Minoricarum ad soluendum tributum sibi, et ciuitate et insula Maioricarum sub necessaria deffensorum custodia, ordinata Cathredali ecclesia, et alij ibidem in honorem Dei hedifficatis, eique et eius Gloriosę Matri, redditis gratiis de tan celebri victoria, sibi data, gaudenter in Cathaloniam est reuersus. Deinde post dies aliquos quietis impatiens habita delliberatione cum eius subditis cum numerosa equitum et peditum comictiua obsessit ciuitatem Valentię, quę demum post longuam obsidionem, et maximarum aliorum impugnationumo pressionem se traddidit ipsi Regi in festo videlicet Beati Michaelis anno Domini MCCXXXVIII. Postquod totum Valentię; regnum non absque laboriosa difficultate suę dictioni subegit. Et illico hedifficauit ecclessiam Cathredalem et alias multas ecclesias in dictis Ciuitate et Regno refferens Altissimo et Beatę; Virgini Marię laudem et gloriam de tot et tantis specialibus gratiis sibi factis. Quibus gratiis et triumphis allicientibus eius animum ad hc oppido inclinatum proposuit tota mente diligenter insistere, quandiu viueret pessundatione regnorum et terrarum sarracenorum. Quare precedenti consilio et matura delliberatione suorum nobilium vassallorum, cum multitudine copiosa militum et peditum iuit obsessum ciuitatem Murcię, quamvis adquisitio seu subjugatio sibi non pertineret, et eam cum toto eius Regno viriliter adquisiuit, et relutis gratiis vt supra, construxit in dictis Ciuitate et Regno ecclesiam Cathredalem, et multas alias ecclesias in laudem et gloriam Diuini nominis. Statim vero cum adquisiuit ciuitatem et regnum Murcię, restituit eam Castellę Regi, constituendo eam in dotem filię suę Violant, quam dedit in vxorem inffanti Alffonsso primogenito Castellę, eo quod xubiugato seu adquisitio eorum Castellę Regi ex concessione apostolica pertinebat. Predictam vero ciuitatem Murtię dictus inffans Alffonssus obsessam tenuit tempore spatioso, et cum eam capere non potuisset, consilio suorum vassallorum ab inde recessit. Post cuius recessum dictus Jacobus rex, obsedit et cepit eam. Iste virtuosus rex Jacobus, fuit princeps excellens, strenvus, gratus, benignus, pius et mirabilis preliator, pater orphanorum, deffensio viduarum, sustentator baronorum exheredatorum, quibus largiebatur villas, castra et terras, de quibus possent statum suum honorifficę sustentare. Dedit quidem Infanti Portugalię, qui erat exul a terra sua insulam Maioricarun quandiu viueret. Qui Infans cum auxilio episcopi Tiraēonę, abstulit a sarracenis insulam Euicę. Dedit etiam Bribono de Marcilia, militi notabili exuli, castrum Sancti Laurentij et castrum de Tagello. Et nonnullis aliis similes fecit gratias, quę non possent breui sermone comprehendi. Preterea pro exaltatione Diuini nominis construxit iste virtuosus Rex, bismille ecclesias in terris quas abstulit sarracenis. Hedifficauit etiam plura monasteria diuersarum religionum, videlicet monasterium de Benifacano quod est in regno Valentię, in quo posuit de monachi monasterii Populeti. Fecit etiam omnia monasteria fratrum minorum et predicatorum omnium regnorum suorum. In quorum fundamentis propria manu primos posuit lapides Deum laudans et ad eorum constructionem in eius honore, de suo thesauro dedit et vbicumque erat, omnibus religiosorum ordinibus victualia ministrabat. In eo iustitia cum misericordia concurrebant, quomodocumque; enim morti aliquem indicabat commotus pietate in lacrimis prorumpebat, sua tamen misericordia iustitiam non ledebat. Iste Rex fuit in ciuitate Lugdunensi prope Rodanum et impendit reuerentiam dicto Papę Gregorio decimo existenti in dicto loco, eo quod tunc tractabatur et ordinabatur, quod christiani facerent transitum contra sarracenos in Terram Sanctam. Et quamvis esset Rex tunc senio iam grauatus, non recusans labores corporis, nec immemor triumphorum celebrium, quos sibi Deus contvlerat in eius seruitio, in quo iuuentutem suam gratanter expenderat, quidquid ei supererat etatis expendere proponebat, afecttans in ipsam Terram Sanctam personaliter se transferre et in ea finire laudabiliter dies suos. Sed quod transitus ipse effectum non habuit, reuersus in patriam, ordinauit, quod post eius obitum, Petrus filius suus primogenitus, esset rex Aragonum et Valentię comesque Barchinonę. Et Jacobus secundus filius esset Maioricarum rex et comes Rosillionis, et Ceritanię, dominusque Montispessullani; quod eius subditis displicuit in inmensum. Et erat adeo iustius et gratiosus, quod usque tunc fuerat inauditum se fecisse aliquid quod eius subditi gererent displicenter. Et accidit semel quod cum iaceret in lecto in Montepessullano graui detentus infirmitate, gloriosa virgo Mater Dei apparuit sibi cum ingenti gaudio, dicens sibi quod de lecto surgeret incolumis, quod sine mora fecit. Pro quo miraculo multum dedit thesaurum pro construendo in honorem Virginis Marię ecclesiam de Valleviridi. Et est tritum quod multi sanctorum ne dum iuuabant ipsum quomodo tractabat cum sarracenis, quum etiam eius subditos pro eo certantes. Cum enim ipse misisset in regnum Valentię nobilem Bernardum Guillelmi Dentenca militem cum aliis militibus Cathalonię et Aragonum, et essent in quodam monte vocato nunc Sancta Maria de Podio, infinitaque multitudo sarracenica rueret contra ipsos in bello, quod inter vtramque partem feruebat acerrimum, Beatus Georgius cum magno exercitu militię celestis apparuit, cuius auxilio christiani nullo eorum in bello mortuo obtinere triumphum. Iste virtuosus Rex, erat multum deuotus Deo et Beatę Marię et omnibus sanctis, et inter cetera deuota verba dicebat hęc: «Domine, Deus Omnipotens, fac me prospera huius mundi despicere et non temere aduersa. Tu Domine, sis deffenssor, et custos populi, quem meo regimini comisisti. Deus in adiutorium meum intende Domine ad adiuuandum meę debilitati festina. Gloria semper Patri et Filio, et Spiritui Sancto. Doce me, Domine Deus, facere voluntatem tuam, quod Deus meus es tu, et placeat tibi, Domine, quod ego sum tuus seruus. Adiuua nos Deus salutaris noster, et auerte iram tuam a nobis.» Quibus orationibus et aliis meritoriis fecit eum Deus viuere ad sua seruitia per tempore spatiosa. Et in fine vitę suę dictus virtuosus Rex cum intima deuotione ingressus est ordinem monasterij Populeti, Cisterciensis ordinis, et recepit habitum monachalem. Verumtamen priusquam dictum habitum religionis acciperet, vocauit in villa de Algezira, vbi iacebat infirmus filium suum Petrum, cui dixit: «Filii mi, noueris me ire ad Deum Creatorem meum, quod miserebitur mei propter suam misericordiam. Et ideo trado tibi Regnum quod ipse mihi commemdauit, quod rexi cum sua gratia et misericordia. Rogo te et moneo, filli mi, per viscera misericordię Dei et Domini nostri Jesuchristi, quod in te sint iustitia et misericordia et habeas amorem et caritatem erga tuos subditos, quod vbi est amor et caritas verus Deus est. Quare rogo te filii, quod in te sint ista, et Deus sit tecum, cui semper viuas, filij mi; trado tibi ensem meum in signum iustitię et rectitudinis, cum quo malum a bono segreges, et trado tibi dominium meum cum quo Deus victoriam tibi det contra hostes tuos. Rogo te filii, ut diligas barones, milites et subditos tuos fideles qui me cordialiter dilexerunt, exposuerunt corda, res et corpora Dei servitio et meo, ac exaltationi tuę miserearis eorum, quomodo eis oppus fuerit, vt Deus misereatur tui, dilige illos vt te diligant, am plectare patientiam et humilitatem, qui est fundamentum omnium bonorum. Rogo te filij, vt velis diligere fratrem tuum, qui est sapiens, bonus, et honestę vitę, nec te agitet inuidia aliquo eorum quę sibi dedi, et mando vobis ambobus vt diligatis vos ad invicem, sicut delexi vos.» Et hiis dictis hic sanctus Rex mandauit sibi afferri lignum sanctę et Verę crucis Jesuchristi quod ipse habebat, et tenens id dixit: «Carissimi filij mei Deo meo me commendo, qui me vocat ad suam gloriam. Benedicat nos Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Deo misericordi suplico, quod ipse faciat vos regnare longo tempore secundum suam iustitiam et sanctam misericordiam.» Et post hęc iste sanctus Rex exuit se vestes regales humiliter laudando Deum et alta voce cantando himnum: «Veni creator etc.,» induit se habitum monachorum dicti monasterij Populeti qui ibi aderant. Et statim cum magna devotione et humilitate recepit corpus Domini. Deinde mandauit et rogauit filium suum Petrum, quod in mente memori haberet eius animam, pro vt exequerentur omnia quę ordinauerat in suo testamento vllo alio ad Dei reuerentiam et remissionem suorum peccatorum. Et cum apropinquauit suppremus articulus vitę suę, eleuatis oculis in celum ad Deum patrem omnipotentem lacrimando dixit: «Domine Deus introibo in domum tuam adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo, Domine, in manus tuas comando spiritum meum: redemiti me, Domine Deus veritatis: Domine Deus, tu est potestas, tu est regnum, et Domine es super omnes reges et omnia subsunt tuo imperio. Domine, ego accepi a te Regnum quod tibi restituo, placeat tibi Domine, quod anima mea collocetur in lumine perpetuo coram te.» Et invocans divinam misericordiam, emisit spiritum et eius corpus fuit cum celebritate honorifficata traditum sepulturę prope altare Beatę Marię in sede Valentina. Et postea iuxta ordinationem suam fuit translatum ad monasterium Populeti. Iste beatus Rex presentis vitę curssum feliciter consumauit in LXXii anno etatis suę XXVII die mensis Julij anno MCCLXXVI Domini. Et regnauit LXII annis, XI mensibus et nouem diebus. Per vnum vero annum ante huius regis mortem, ad quam iam accedere videbatur. Nec minus post tota Ispania inmensis gemitibus indulsit et lacrimis, nec sine causa, innumerabilis enim gens sarracenica non ignorans horam mortis huius gloriosi Regis apropinquare, in Ispaniam irruerunt, interfeceruntque vnum virum vtique nobilem, Sanctium archiepiscopum Tholetanum filiumque predicti regis Jacobi, et Nunion baronem nobilem de Castella, multosque alios barones et nobiles, et plura castra et loca tunc Ispania occuparunt, dapmnaque inenarrabilia intulerunt. |
|---|---|
|
|