CARTA DE SAN BERNARDO A HUGO, CONDE DE CHAMPAGNE, FELICITÁNDOLE POR HABERSE HECHO SOLDADO DEL TEMPLO

 B2

Si causa Dei factus es ex comite miles et pauper ex divite, in hoc profecto tibi, ut iustum est, gratulamur, et in te Deum glorificamus, scientes quia haec est mutatio dexterae Excelsi. Ceterum, quod tua iucunda praesentia nobis ita nescio quo Dei est subtracta iudicio, ut ne interdum quidem videre tevaleamus, sine quo numquam, si fieri posset, esse vellemus, hoc aequanimiter, fateor, non portamus. Quid enim? Possumusne oblivisci antiqui amoris, et beneficiorum quae domui nostrae tam largiter contulisti? Utinam ipse, pro cuius amore fecisti, in aeternum non obliviscatur Deus! Nam nos, quantum in nobis est, minime prorsus ingrati, memoriam abundantiae suavitatis tuae mente retinemus et, si liceret, opere monstraremus. O quam libenti animo et corpori tuo pariter et animae providissemus, si datum fuisset, ut simul fuissemus! Quod quia non est, restat ut quem praesentem habere non possumus, pro absente semper oremus.