LAS TRES AYUDAS QUE RECIBIMOS DE LOS SANTOS
B3
In Sanctorum vigiliis necesse est vigilare hominem spiritualem, qui sollemnitates eorum celebrare desiderat in spiriza veritate. Aliae enim carnalium, aliae spiritualium vigiliaret nitidiores cultus, et epulas praeparant lautiores; et fortassis in ipsis vigiliis operantur opera tenebrarum laetantial cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis. Vos non aro didicistis Christum, qui Christum secuti estis, qui omisas reliquistis qui vigilanti oculo vigiliarum nomen debetis tendere. Ad hoc enim vigiliae praeponuntur, ut vigilemus, si íra aliquo peccato vel negligentia dormitamus, et praeoccupemus Sanctorum faciem in confessione. Non sic filii huius saeculi, non sic, qui potentes sunt ad bibendum vínum et viri fortes ad miscendam ebrietatem, qui obdormierunt in flagitiis facinoribus suis. Illud non vos lateat, quia qui ebrii suntf nocte ebrii sunt; et qui dormiunt, nocte dormiunt, et frustra sonat eis nomen vigiliarum sanctarum, cum ipsi magis dormite; studeant quam vigilare. Vos autem non estis filii noctis, nequ tenebrarum, sed lucis et diei, ut non vos praeoccupent natalitii Sanctorum dies et inveniant imparatos.
Tria sunt igitur quae in festivitatibus Sanctorum vigilantes considerare debemus: auxilium Sancti, exemplum eius, confusionem nostram. Auxilium eius, quia qui potens in terra, potentior est in caelis ante faciem Domini Dei sui. Si enim, dum hic adviveret, misertus est peccatoribus et orara pro eis, nunc tanto amplius quanto verius agnoscit miserias nostras, orat pro nobis Patrem, quia beata illa patria caritatem eius non immutavit, sed augmentavit. Neque enim quia impassibilis omnino, incompassibilis factus est; sed nunc potius induit sibi viscera misericordiae, cum ante misericordiae fontem assistit. Est et alia causa, quae magis urget Sanctos ut solliciti sint de nobis, quia, iuxta vocem Apostoli, Deus providet pro nobis, ne sine nobis consummentur, sicut ait Sanctus: Me exspectant iusti, donec retribuas mihi. Debemus etiam attendere exemplum eius, quia quamdiu in terris visos est et curn hominibus conversatus est', non declinavit neque ad dexteram, neque ad sinistram, sed viam regiam tenuit, donec veniret ad illum qui dicit: Ego sum via, veritas et vita. Intuemini humilitatem operum eius, auctoritatem verborum eius, et tunc videbitis, quomodo tam verbo quam exemplo luxerit inter homines, qualia nobis vestigia dereliquerit, ut ambulemus per ea in eis. Vere, iuxta Prophetam, semita iustitiae recta est, rectus callis iusti ad ambulandum.
Sed et diligentiori intuitu confusionem nostram aspiciamus, quia homo ille similis nobis fuit passibilis, ex eodem luto formatus ex quo et nos. Quid ergo est, quod non solum difficile, sed impossibile credimus, ut faciamus opera quae fecit, ut sequamur vestigia eius? Confundamur, fratres, et contremiscamus ad vocem istam, si forte haec confusio adducat nobis gloriam, si forte gratiam generet nobis timor iste. Homines isti fuerunt qui praecesserunt nos, qui tam mirabiliter processerunt per vias vitae, ut vix eos Nomines fuisse credamus. Sic ergo in Sanctorum festivitatibus et gaudere, et confundi debemus: gaudere, quia patronos praemisimus; confundi, quia eos imitari non possumus. Ita semper gaudium nostrum in hac valle lacrimarum, lacrimarum pane condiri debet, ut semper non solum extrema, sed et prima gaudii occupet luctus, quia etsi magna est gaudiorum materia, sed maxima est dolorum. Memor fui Dei, clamat iustus, et delectatus sum; sed statim subiungit: Defecit spiritus meus, turbatus sum, et non sum locutus.
Quod si haec in vigiliis uniuscuiusque Sancti cogitare debemus, quid faciemus in sollemnitate sanctorum et summorum Apostolorum? Petrum et Paulum loquor. Sufficeret unius festivitas ad infundendam exsultationem universae terrae; sed amborum iuncta est ad cumulum gaudiorum, ut quomodo in vita sua dilexerunt se, ita et in morte non sint separati. Quid illis potentius dum fuerunt in terris, quorum alteri traduntur claves regni caelorum, alteri magisterium gentium: alter Ananiam et Saphiram occidit in verbis oris sui, alter donat quidquid donat in persona Christi et, cum infirmatur, tunc fortior est et potens? Quam potentiores sunt in caelis, quitam potentes in terris! Et qui nobis maiora relinquunt exempla, quam illi qui in fame et siti, in frigore et nuditate, et omnibus illis, quae Paulus enumerat, iugiter afflicti sunt, et demum felici martyrio regna caelestia conscenderunt? Vere nobis rubor confusionis sunt, quos vix audemus respicere, ne dicam imitari. Oremus ergo eos, ut ipsi propitium nobis reddant amicum suum, iudicem nostrum, qui est Deus benedictus in saecula.