TRES SON LOS QUE DAN TESTIMONIO EN EL CIELO

 B4

Ex epistola beati Ioannis hodie nobis est lectio recitata, in qua discimus testimonium dari triplex in caelo, triplex in terra. Et quidem pro meo sapere, illud stabilitatis, hoc reparationis est signum; illud angelos, istud homines; illud beatos a miseris, istud justos discernit ab impiis. Angelis siquidem qui in prima praevaricatione, superbiente Lucifero, in veritate steterunt, merito testimonium perhibet visio Trinitatis; hominibus, quos divina miseratio salvat, Spiritus, anua et sanguis. Quidni perhibeat testimonium Pater, a quibus honoratus ut pater est? Tibi yero, maligne, sic loquitur: Si ergo ego Pater, ubi est honor meus? Careas omnino necesse est testimonio Patris, cuius tibi gloriam usurpare conaris, non honorare eum cupiens, sed aequare. Sedebo, inquit, in monte testamenti, et similis ero Altissimo. Itane modo creatus, Patri spirituum consedebis? Et certe necdum tibi dixit: Sede a dextris rneis. Si nescis, o impudens, Unigenitus ille est, cui aeterna generatione Patris aequalitas collata est et consessus. Tu rapinam cogitans esse aequalis Deo, Filio gloriam invides, gloriam quasi unigeniti a patre, ut ne ab ipso quidem testimonium merearis habere. An vero poterit, detestato a Patre et Filio, utriusque Spiritus attestari? Abominatur  profecto superbum et inquietum, qui super quietum et humilem requiescit amator pacis, et unitatis consecrator adversum te pro pace et unitate zelatur.

Quid mirum, fratres, si timemus, ne forte pusillam hanc vineam Domini depasci singularis ferús incipiat? Quantos etiam caelestis vineae palmites prima illa singularitas conculcavit? Sed forte superbiam quidem in eo facile advertistis, non autem singularitatem. Dico ergo: Ubi stabat universitas angelorum, numquid singularitatis caruit vitio, qui sedere velle praesumpsit? At forte quaeritis, unde mihi nota sit haec statio angelorum? Duos teneo idoneos testes, quorum uterque quod vidit, hoc testatur. Vidi Dominum sedentem ait Isaías: Seraphim vero stabant; et Daniel: Millia, inquit, minium ministrabant ei, et decies centena millia assistebant ei. An et tertium desideratis, ut in ore trium testium stet omne verbum? Apostolum profero, qui usque ad tertium raptus est caelum, et rediens loquebatur: Nonne omnes administratorii sunt spiritus? Siccine ubi stant omnes, universi ministrant; tu pacis mimice, sedebis? Plane contristas Spiritum, qui habitare facit unius mons in domo; offendis caritatem, quia scindis unitatem, rumpis vinculum pacis. Merito proinde angelorum, qui suum nec ordinem, nec domicilium reliquere, caritati, unitati et paci Spiritus attestatur, a quo sane tua et invidia, et singularitas, et inquietudo reprobatur. Et hoc quidem de eo testimonio, quod datur in caelis.

Est et aliud quod in terra datur, ad discernendos utique qui in ea sunt exsules ab indigenis, hoc est caeli cives a civibus Babylonis. Quando enim sine testimonio electos suos deserat Deus? Aut certe quaenam eis esse poterat consolatio inter spem et metum sollicitudine anxia fluctuantibus, si nullum omnino electionis suae habere testimonium mererentur? Novit Dominus qui sunt eius, et solus ipse scit quos elegerit a principio. Quis yero scit hominum, si est dignus amore, an odio? Quod si, ut certum est, certitudo nobis omnino negatur, numquid non tanto delectabiliora erunt, si qua forte electionis huius signa possimus invenire? Quam enim requiemhabere potest spiritus noster, dum praedestinationis suae nullum adhuc testimonium tenet? Fidelis proinde sermo, et omni acceptione dignus, quo salutis testimonia commendantur. Hoc sane verbo et electis consolatio ministratur, et subtrahitur reprobis excusatio. Cognitis siquidem signis vitae, quisquis haec negligit, manifeste convincitur in vano accipere animam suam et pro nihilo habere terram desiderabilem comprobatur.

Tres sunt, inquit, qui testimonium dant in terra: Spiritus, aqua et sanguis. Scitis, fratres, quia in primo homine peccavimus omnes, in ipso etiam cecidimus universi. Cecidimus sane in carcerem, luto pariter et lapidibus plenum. Exinde iacebamus captivi, inquinati, conquassati, donec venit desideratus gentium, qui nos redimeret, ablueret, adiuvaret. Hic est enim qui sanguinem proprium dedit in redemptionem, aquam simul produxit de latere suo in ablutionem, emisit deinde de excelsos Spiritum suum, qui adiuvaret infirmitatem nostram. Vis ergo nosse an haec aliquid operentur in te, ne forte reus sis sanguinis Domini, quem evacuas quantum in te est, sed et aqua ipsa quae mundare debuerat, in sordibus permanenti iudicium damnationis accumulet, Spiritus quoque, cui resistis, non liberet maledicum a labiis suis? Cavendum enim ne sint tibi haec infructuosa, quia necessario essent pariter et damnosa.

Quis est autem qui testimonium habet effusi non sine causa sanguinis Christi, nisi qui continet a peccatis? Servus enim peccati est, qui peccatum facit, ut si deinceps continere potuerit et iugum abicere miserae servitutis, certissimum sit testimonium redemptionis, quam operatur sine dubio sanguis Christi. Verum non sufficit peccatori continentia, si non adsit etiam paenitentia. Habet ergo et ab aqua testimonium,.qui laborat in gemitu suo, lavans per singulas noctes lectum suum. Sicut enim sanguis ille redemit, ut non regnet peccatum in nostro mortali corpore, sic aqua illa abluit ab his peccatis, quae commisimus ante. Sed quid erit, quod longo catenarum usu et carceris habitatione crudeli confracti atque collisi

defecimus in via vitae? Invocemus Spiritum vivificatorem et adiutorem, confidentes quia dabit Pater, qui in caelis est, spiritum bonum petentibus se. Sane novum supervenisse spiritum certissime conversatio nova testatur. Iam, ut breviter repetam, a sanguine, et aqua, et spiritu habere est testimonium, si contines a peccatis, si dignos agis paenitentiae fructus, si facis opera vitae.