|
Carta de Clemente IV al rey Jaime I de Aragón. 24 de febrero del año 1265. Clemens episcopus servus servorum Dei carissimo in Christo filio illustri regi Aragonum. Quod negotium, pro quo magnitudini tue presens a nobis pagina mittitur, nostre mentis intima quadam propensiori domestice sollicitudinis stimulatione titillet, ex eo potissime tue circumspectionis industria certum indicium et evidens sumere poterit argumentum, quod nos navicule Petri, quam nobis Altissimus committere voluit, suscepto regimine, dum adhuc esset cor nostrum ex frementi negotiorum inundantium super nos undique fragore concussum et ex consideratione nostre insufficientie nostreque humilitatis attonitum, antequam imbecillitas virtutis nostre consideret sinuosa ipsius navicule vela ventis explicita tradere, cogitare cepimus vias diligenter et modos, quibus nostre de ipso negotio salubre possemus intentionis propositum obtinere. Post intentam igitur nostre super hoc disquisitionis diligentiam et diligentem apostolice perscrutationis indaginem noster in tue puritatis promptitudine spiritus requievit, et sperantes non nisi per tue providentie studium satisfieri posse in hoc plenarie votis nostris hanc nostre sinceritatis epistolam tamquam velocem adaucte tibi benivolentie paterne prenuntiam et certissimam confidentie nostre arram pias precum nostrarum primitias et salutifera petitionum nostrarum initia continentem tue mansuetudini destinandam fore previdimus firma concepta fiducia, quod dictum negotium eo promptius et libentius tua sublimitas ad effectum optate prosecutionis et finem votive perfectionis adducet, quo huiusmodi nostra precamina de interioris affectionis ubertate proveniunt et quo brevioris emolumenta compendii deberi huiusmodi primariis nostri apostolatus apicibus recognoscet. Sane olim, dum in Anchonitane Marchie partibus contra Romanam ecclesiam procella persecutionis commovente illam Manfredo nato quondam Frederici olim Romanorum imperatoris excresceret, felicis recordationis Urbanus papa predecessor noster dilectum filium M(anfredum) Veronensem electum virum utique generosum, industrium, strenuum et fidelem, cuius in devotione ecclesie inconcussam constantiam et stabilem firmitatem sui generis experta in adversis fidelitas et evidentia suorum laudabilium operum testimonia sub diversitate temporum comprobarant, defensioni eiusdem Marchie assignata sibi quadam comitiva militum deputavit, sub cuius studioso ducatu, licet eiusdem ecclesie negotium in ipsa Marchia dirigere ac prosperis successibus firmare cepisset Altissimus, demum tamen invalescentibus eiusdem Manfredi viribus contigit, quod idem electus, dum suorum castrorum acie ordinata contra hostium agmina sub vexillis ecclesie consueto sui animi vigore procederet in cause tam iuste defensione ac tam iusti prosecutione negotii, in adversariorum manus incidit ipsumque ad privatam dicti Manfredi custodiam bellicus eventus adduxit. Et quamquam dictus predecessor, dum adhuc viveret, ad eundem Manfredum nuntium specialem et efficaces litteras pro ipsius electi liberatione transmiserit idemque Manfredus certam ei de hoc spem fallaci promissione prebuerit, adhuc tamen electum ipsum eiusdem Manfredi tenet carcer inclusum, nec speramus per alicuius nisi tantum per tue interventionis presidium eum posse absolvi a vinculis et restitui pristine libertati. Ideoque serenitatem tuam, quam in adimplendis nostris beneplacitis semper promptam invenimus et paratam, rogandam duximus attentius et hortandam in remissionem tibi peccaminum nichilominus suadentes ac pro speciali a te munere postulantes, quatenus pietatis intuitu, ob nostre quoque persone reverentiam apud eundem Manfredum, quem nullum in hoc tibi, si penes eum diligenter institeris, difficultatis repagulum nullumque dilationis obstaculum ingerere credimus, sic interponas pro liberatione ipsius electi efficaciter partes tuas mittendo protinus ad eum propter hoc litteras et nuntium seu nuntios speciales ac petendo instanter ab eo, ut electum ipsum donet Deo ac tibi in signum amoris, quem ad inclitam personam tuam habere se asserit, a carceribus liberum et a vinculis absolutum, ut te obtinente ab ipso, quod petimus, et donum tam acceptabile tamque votivum primitivis nostre promotionis auspiciis offerente nos evidentius agnoscamus, qualem et quantum in pectoris regalis armario apostolice preces locum obtineant et favorem, ac teneamur celsitudini tue pro tante clementie opere, pro quo etiam fiet tibi rex regum propitius retributor, grata favente Domino vicissitudine respondere. Rescribas autem nobis per latorem presentium, quem ad te propter hoc specialiter mittimus, quicquid super hoc duxeris faciendum. Ceterum, quia omnipotens Dominus nos licet immeritos ad supreme speculationis altiora provexit posuitque in culmine verticis seculorum, firmiter in animo gerimus te, quem sincere dileximus hactenus, eo sinceriori affectu et favore prosequi promptiori, quo ampliorem et pleniorem nobis in terris divine miserationis abundantia contulit potestatem. Tu ergo de nobis sicut de patre benivolo et benigno confidens ad nos in omnibus, que tuam exaltationem tuorumque spiritualium et temporalium profectuum incrementa respiciunt, recursum habeas, quotiens fuerit oportunum. Datum Perusii, VI Kalendas Martii, pontificatus nostri anno I. |
Carta de Jaime II pidiéndole al Sultán de Babilonia, que, por haberlo decidido así el Papa Clemente VI, le devuelva el cuerpo de santa Bárbara. Archivo de la Corona de Aragón. Registro, 5. Fólio, 136. 6 de agosto de 1344 Clemens episcopus, servus servorum Dei. Carissimo in Christo filio Petro regi Aragonum illustri, Salutem et apostolicam benedictionem. Clara tue devotionis senceritas quam ad nos et romanam Ecclesiam gerere dinosceris non indigne meretur ut petitionibus tuis quantum cum Deo possumus favorabiliter annuamus. Cum itaque, sicut petitio pro parte tua nobis nuper exhibita continebat, tu pro reliquiis et veneratione corporis beatae Barbarae virginis a soldano Babiloniae et dominio suo obtinendis, ac etiam pro redemptione quorundam fidelium christianorum et aliis certis ex causis et negociis universali statui terrarum tuarum et vicinarum eisdem expedientibus intendas ad partes Alexandriae et alias soldano subiectas unam navem cum gubernatione et custodia el necessariis, prius a nobis per te super hoc obtenta speciali licencia, destinare, nobis humiliter supplicasti ut ubi ducifaciendi et transmittendi dictam navem cum huiusmodi gubernatione et custodia ac quibusdam tuis nunciis, peregrinis necnon certis mercatoribus, mercaturis et mercibus, non tamen per Apostolicam Sedem prohibitis, licenciam concedere dignaremur, Nos itaque personam tuam claris virtutum titulis insignitam volentes favorabiliter prosequi in hac parte, tuis supplicationibus inclinati ducifaciendi ac transmittendi unam navem, ut profertur, per terras et partes predictas cum huiusmodi gubernatione et custodia ac nunciis, peregrinis, mercatoribus, mercaturis ac mercibus, exceptis tamen armis, ferro, lignamentis, sclavis et aliis de iure comuni prohibitis, constitutionibus, prohibitionibus et processibus predicte Sedis spirituales et temporales penas, mulctas et sententias prolatas in transfretantes cum mercibus sive mercationibus ad Alexandrie ac partes et terras alias dicto soldano subiectas continentibus nequaquam obstantibus, auctoritate apostolica de speciali gratia serenitati tue plenam et liberara licenciam elargimur. Volumas autem quod tu vel qui dictam navem conducent et mercibus onerabunt in manibus diocesani loci in quo eadem navis onerabitur, quod tu vel ipsi, premissa vel aliquod eorumdem in fraudemnon facietis, prestetis corporaliter iuramentum. Alioquin nisi iuramentum huiusmodi prestiteritis, ut prefertur, presentem concessionem omnino haberi volumus pro non facta. Super cuiusquidem iuramenti prestatione diocesanus predictus duo confici faciat publica instrumenta, quorum alterum camere nostre stuat destinare, penes se reliquo reservato. Nullo ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis et voluntatis infringere vel el ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit ir dignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli aposolorum eius se noverit incursurum. Datum apud Villanovem Avinionensis diocesis, vn idus augusti Pontificatus nostri anno tercio.
|
|---|---|
|
|
|
Carta de Clemente VI al rey Jaime II 5 de julio de 1347
Archivo de la Corona de Aragón. Bulas originales de Clemente VI. Legajo, 34; número, 53.
Clemens episcopus, servus servorum dei, Charissimo in Christi filio Petro Regi Aragonum Illustri salutem et apostolicam benedictionem. Nuper venerabilis frater noster Antonius, Archiepiscopus Ierapolitanus, nobis exponere procuravit, quod nos, tua fili Carissime petitione, percepto te ad reparationem quorundam locorum sacrorum, Sepulcri videlicet dominici et montis Syon, sinceram [quippe] devotionem et desiderium intensum gerebas, tue petitioni circa hec benignius inclinati, ut unam navem posses transmittere ad terras quas tenet Soldanus Babilonie tibi licenciam in forma solita duximus concedendam; nichilominus intendentes quod illud quod de iusto lucro ex eadem navi posset haberi converteretur in opus reparationis predicte, ad quod etiam tua intentio sicut intelleximus totaliter ferebatur. Et licet, tu, fili dilecttissime, volens tuam piam intentionem huiusmodi producere in effectum, prefatum Archiepiscopum et dilectum filium Petrum de Mediavilla Civem Barchinonensem Nuncios et Ambassiatores tuos ad eundum Soldanum et Terras illas ut opus perficeretur huiusmodi provideris destinandos, ut eiusdem Archiepiscopi assertio subiungebat, tamen Civis predictus certa pacta cum ipso Archiepiscopo habita pro dicto reparationis opere utilius faciendo non servans, sed contra illa veniens impudenter, ac sua temeritate prefato Archiepiscopo non deferendo ut deberet, Pontificali dignitati multas inferens iniurias et offensas, dictam Navem et quicquid honoris et lucri exinde acquirere tanquam Mercator cupidus potuit sibi applicare curavit, nichil penitus in opus reparationis convertendo predicte, nec permittendo per Archiepiscopum memoratum converti. Quocirca Regiam excellentiam rogamus et hortamur attente quatinus, si sit ita, tam operi reparationis predicte quam dicto Archiepiscopo de ac super predictis faciat per eundem Civem sic debitam satisfacti onem impendi quod sincera tue intentionis in hac parte devotio suo non frustretur effectu et eadem Archiepiscopo iusticia tribuatur. Datum Avinione iij Nonas Julii Pontificatus nostris Anno Sexto. |
Clemens IV al Conde de Provenza Carlos de Anjou 25 de abril de 1265 Nobili viro Carolo comiti Provincie. Quanto te Dominus donis precipuis et bonis potioribus insignivit, tanto tibi sollertius vigilandum, ut et conscientiam tuam in omnibus illesam custodias et in gloriam tui nominis maculam non admittas1. Cum igitur super dampnis et spoliationibus, quibus Astensem ecclesiam diceris afflixisse, clamor sit contra te validus apud nos et in multis partibus Lombardie, nobilitatem tuam monendam duximus et hortandam et in remissionem tibi peccaminum iniungendum, quatenus Dei negotium in regno Sicilie promoturus in hiis et aliis sic tue consulas puritati, ne vel culpa tui fructum laboris impediat vel infamia plurimos scandalizet, quibus magnum terrorem incuties, si tu, qui tamquam ecclesie verus pugil ad ipsius defensionem assumeris, iura dicte ecclesie tibi vendicas sine causa. |
|---|---|
|
|
|
Carta de Clemens IV a doña Isabel, reina de Navarra Regine Navarre illustri. 20 de abril de 1265 Tue serenitatis apices multe devotionis preferentes indicia gratanter accepimus tibi me-rito congaudentes, que paterna sequens vestigia regis te filiam, sicut esse constat origine, moribus etiam profiteris et purgatissimi sanguinis sapiens puritatem ad ecclesiam matrem fidei, veritatis magistram tuum pie convertis affectum. Quas ergo congratulans nostro statui litteras applausorias destinasti, gratiarum digna prosequimur actione, licet ibi te monstres invenisse letitiam, ubi nos nobis haurimus lacrimas, dum et honorem nos supra merita recepisse dignoscimus et onus humeris nostris impositum supra vires. Ceterum tuam sinceritatem in Domino commendantes ad ea, que salutem tuam et domus tue respiciunt et exaltationem eiusdem, apertos habemus oculos et cor promptum largitorem bonorum omnium deprecantes, ut te virumque tuum sue favore gratie prosequatur, copia liberorum honoret et de preeminentia solii temporalis demum ad gaudia transferat sempiterna |
Bula del Papa Alejandro VI - 13 de abril de 1499 Archivo Histórico Nacional. Carpeta, 1, documento, 3.
Alexander episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Francisco,
archiepiscopo Toletano, salutem et apostolicam benedictionem.
Inter cetera que mortalis homo in hac labili vita ex divino dono nancisci potest,
illud utique maximi est quod, per assiduum studium tenebrosa ignorantie caligine
profligata, adipisci valeat scientie margaritam, per quam ad bene beateque
vivendum via prebetur, veritas cognoscitur, iusticia colitur et relique virtutes
illustrantur, ac omnis humane prosperitatis conditio augetur, militantis denique
ecclesie res publica geritur et tam fides catholica quam divini nominis cultus
protenduntur. Datum Rome apud Sanctum Petrum, anno incarnationis dominice millesimo quadringentesimo nonagesimo nono, idibus aprilis, pontificatus nostri anno septimo. |
|---|---|
|
|
|
|
Clemente IV al rey Teobaldo II, rey de Navarra. 27 de abril de 1265 AVS. Armario 42. Documento, 3. Dilecto filio nobili viro Henrico carissimi in Christo filii nostri illustris regis Navarre germano. Etsi coniunctio copule coniugalis in quarto consanguinitatis et affinitatis gradu sacris sit canonibus interdicta, apostolice tamen sedis providentia rigorem mansuetudine temperans super hiis dispensat interdum et, quod negat iuris severitas, de gratia benignitatis indulget, presertim cum necessitas exigit et causa rationabilis id exposcit. Nos igitur attendentes, quod carissimus in Christo filius noster illustris rex Navarre frater tuus diu sine liberis fuerit et te ac ipsum dumtaxat superstites habeat tanta domus, quam siquidem numerose prolis accessu cuperemus ex omni latere stabiliri, tuis supplicationibus inclinati, ut liberius et honestius ad maiorem tui splendorem generis tibi valeas coniugem sociare cum qualibet muliere nobili filiabus nobilis viri Symonis comitis Leycestrie et omnium adherentium ei dumtaxat exceptis, etiamsi tibi quarto consanguinitatis vel affinitatis gradu coniuncta fuerit et aliud canonicum non obsistat, hac vice matrimonium contrahendi, dum tamen de carissimi in Christo filii nostri illustris regis Francie ac prefati regis Navarre fratris tui consilio et assensu id facias, liberam tibi auctoritate presentium concedimus facultatem. Nulli ergo et cetera nostre concessionis et cetera. Si quis et cetera. Datum Perusii, V Kalendas Maii, anno I. |
Clemente IV al Rey de Francia Luis IX. 8 de mayo de 1265 AVS. Bulas de Clemente IV. Documento, 7. Regi Francie illustri. Caritas insolubilis, que ad ecclesie Narbonensis honorem et commodum nostram vertit sollicitudinem incessanter, quotiens eius statum prosperum intelligimus, vultum et animum nostros exhilarat, et, cum eius indebitas vexationes audimus, ad remedia debita cura pervigili properamus. Sane nuper ad aures nostras venerabili fratre nostro Narbonensi archiepiscopo insinuante pervenit, quod tuus in Carcassone partibus senescallus castrum Quillani et quandam do- mum sitam in civitate Carcassonensi ab eo nititur vendicare mandans ei nichilominus, ut tabelliones suos in terra Minerbesii sue diocesis permittat conficere testamenta et nuptialia documenta, cum per notarios eiusdem archiepiscopi et per nullum alium confici consueverint de antiqua et approbata consuetudine et hactenus pacifice observata, quod etiam eundem archiepiscopum alias multipliciter aggravat et molestat. Verum, cum multi fuerint senescalli archiepiscopos ecclesie supradicte totis viribus persecuti, hec hactenus, que eadem Narbonensis ecclesia longis retro temporibus absque omni contradictione possedit, numquam in facti vel iuris controversiam deduxerunt, et nunc iste, quem credebamus maiori ad ecclesiam devotione vigere, pilum in ovo de perverso querens consilio consilia cogitat, que non poterit stabilire. Quocirca serenitatem tuam, que ecclesiarum concussoribus sue clipeum protectionis opponere consuevit, hortandam duximus et rogandam, quatenus hoc fieri non permittens dictum facias senescallum sua sorte contentum ab eiusdem archiepiscopi molestatione desistere in premissis, ne et tante ecclesie prematur iustitia et eodem archiepiscopo iura sua spirituali gladio defendente crescat materia questionis. Debes siquidem ecclesiam illam, fili carissime, favore prosequi speciali, cuius rectores tuis iuribus defendendis et propulsandis iniuriis potenter ac viriliter retroactis temporibus astiterunt, quam in nostro recessu tue gratie commendavimus et nunc iterum commendamus. Datum Perusii, VIII Idus Maii, anno I. |
|---|---|
|
|
|