CARTA 
DE SAN BERNARDO AL PAPA INOCENCIO 
II 
Bernardo 
defendió a ultranza a Inocencio II en el cisma que se produjo cuando fueron 
elegidos dos papas: Anacleto II e Inocencio II, y logró en el Concilio de 
Estampes que todos los soberanos cristianos se decantaran por Inocencio II
B6
Si tristia semper acciderent, quis sustineret? Si semper prospera, quis non contemneret? Sed rerum cauta gubernatrix Sapientia, horum pernecessaria vicissitudine eo moderamine electis suis cursum vitae temporalis alternat, ut nec adversa frangant, nec lacta dissolvant, cum potius et ista ex illis gratiora, et illa ex his tolerabiliora reddantur. Benedictus per omnia Deus tristitia nostra versa est in gaudium, acceperunt oleum post vinum vulnera nostra. Raptores et praedones compuncti humiliantur; sacerdotem Domini, in quem ausi sunt mittere manus, cum honore remittunt; spolia quae diripuerant, et sine desidia recolligunt, et sine fraude restituunt. Si quid horum est quod inveniri non possit, Dalphinus pro eo satisfaciet ad beneplacitum vestrum: hoc quippe manu sua in nostra firmavit. Pro qua sua promissione adimplenda si venerit ad pedes vestrae maiestatis, quod et proposuit, mitius quam meruit supplicamus agi cum iuvene; non quod velimus impunitum esse tam grande facinus, sed ut Ecclesia, ita, si fieri potest, debita satisfactione honoretur, ut is qui satisfacit supra vires patientiae suae non exasperetur et paeniteat hominem nostris acquievisse consiliis.